# Acta eruditorum 1684 317

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, SELECTA HISTORIAE ECCLESIASTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/317

Ex quo praecipitis judicii fonte, Alexander noster plurimos errores in illa Gregorii VII ad Hermannum Metensem epistola obvios derivat, quibus ordine recensitis paucos admodum fuisse notat, qui Gregorii VII factum ejusve defensionem approbaverint, & hos quidem non melioribus rationibus, quam ipsum Gregorium pugnare judicat: eos autem, qui Henricum tuendum susceperunt, etsi schismatis contagio pollutos, vel eo tamen nomine laude dignos censet, quod Domini sui majestatem & jura rationibus ac argumentis Sacrae Scripturae, traditioni, omniumque ante Gregorium VII Pontificum exemplo consentaneis vindicaverint, quorum pondera ne Gregorius ejusque asseclae sentirent, humani ingenii tenebras, praeconceptam opinionem, & Henrici tyrannidem & flagitia obfuisse arbitratur. Refert praeterea novum illud, & tot a Christo nato seculis inauditum facinus, totum fere orbem Christianum pro irrito ac invalido habuisse, & Henricum insuper habita Gregorii censura pro Imperatore agnitum fuisse, quod plurimis ejus rei monumentis comprobat. Cumque Autor noster, ut ex dictis abunde patet, ab opinione illa, quae Pontifici Romano potestatem in temporalia regna tribuit, tantum abhorreat, haud mirum videri debet, quod Thomae suo, Angelico illi, ut vulgo dicitur, Doctori invidiosam hanc sententiam a Perronio aliisque praeter meritum tribui, jam pridem in epistola ad Franciscum Mahaeum de novis Launoji contra summam S. Thomae objectiunculis probare nisus est, eamque causam nunc denuo agere, nec inutile nec fastidiosum existimavit. Ac ne quis contra Henricum Gregorii VII sanctitatem in Romano martyrologio celebratam objiciat, respondet eam esse humanae infirmitatis conditionem, ut sancti quoque viri quandoque in errores impingant, & zelo immodico abrepti ab aequitatis tramite deflectant. Tandem igitur omnibus modis ratam esse cupit declarationem Facultatis Parisiensis a. 1663. editam, & data occasione semper propugnatam & vindicatam, quam se caeterosque Facultatis socios non solum atramento, sed etiam profuso, si opus foret, sanguine subscribere paratos profitetur. In tertia Dissertatione, cum Johanne Launojo in epistola ad Antonium Faurum, articulos illos septem & viginti, qui dictatuum nomine veniunt, Gregorio VII supponi, contra Christianum Lupum, Baronium, & alios, qui dictatus illos hoc Dictatore non indignos, nec ab ejus ingenio alienos agnoverant, evincere conatur, non aliam, ut videtur, ob causam, quam ut ea, quae articulis illis continentur, eo tutius & liberius confutare possit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
