Latin
SELECTA HISTORIAE ECCLESIASTICAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 318
Unproofread scanNot analysed yet
Quarta dissertatio investitunrum originem, &qualis earum status ante Gregorii VII Pontificatum, in Germania, Gallia &Anglia fuerit, explicat, &quantus continuarum turbarum &certaminum, quae exinde nata sunt, tumultus universum occidentem agitaverit, dum ab una parte Imperatores &Reges Christiani, ac inter eos maxime Henricus IV &V, jus Episcopos &Abbates per baculum &annulum investiendi, manibus suis extorqueri non permitterent, ab altera vero parte Gregorius VII ejusque successores Victor III, Urbanus II, Paschalis II, Gelasius II, &Callistus II, pro abolenda inveterata consuetudine, &absoluta potestate sibi acquirenda omnem lapidem moverent, nec acquiescerent, donec subjugatis Principibus in Concilio Laterinensi I, cujus acta &canones duobus postremis dissertationis hujus capitibus continentur, voti sui compotes fierent, exponit, &hos Romanorum Pontificum ausus tanquam justos &legitimos defendit; cum investiturarum usus Henrico IV imperante in tyrannidem variosque abusus degeneraverit, &ecclesia concessa sibi potestate adversus Reges in jura sua involantes uti potuerit debueritque. Neque tamen Autor in Brunonis Signini, Guidonis Viennensis aliorumque, qui investiturarum concessionem, vel usurpationem &defensionem, Henricianae haereseos nomine infamarunt, sententiam concedit, ne Paschalem II, qui captivitatis pertaesus, investiturarum privilegium manu sua subscriptum, annuloque Pontificio obsignatum Henrico indulsit, idque juramento &diris execrationibus confirmavit, inter haereticos numerare cogatur; quamvis ipse Paschalis hanc haereseos notam sibi inusserit, cum postea pactorum cum Henrico initorum parum memor, decreta synodi Viennensis, quae investituram episcopatuum &abbatiarum de manu laica haeresin esse judicavit, sine exceptione rata habuit; quod Autor noster fateri cogitur, hoc effugio contentus, quod Paschalis forte haereseos nomen minus proprie &latiori quadam signifiatione a Patribus ejus concilii acceptum intellexerit. Quinta dissertatio circa duas epistolas, Roberto de Arbrisello inscriptas versatur. Una est Gofsridi Vindocinensis, quam Bollandus in commentario praevio ad vitam Roberti, &Jehannes a Manu Firma Fontebraldensis monachus in dissertatione duplici de epistola contra B. Robertum conficta, sub Goffridi Vindocinensis nomine a Roscelino haeretico compositam statuerunt, quorum rationes Alexander noster dis cutit, &nullius esse ponderis demonstrat, praedictum Johannem a Manu Firma graviter reprehendens, quod Jacobum Sirmondum, qui eam epistolam una cum reliquis Goffridi Vindocinensis operibus fideliter edidit, impietatis &imprudentiae postulare minime dubitaverit.