# Acta eruditorum 1684 318

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, SELECTA HISTORIAE ECCLESIASTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/318
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/318

Quarta dissertatio investitunrum originem, & qualis earum status ante Gregorii VII Pontificatum, in Germania, Gallia & Anglia fuerit, explicat, & quantus continuarum turbarum & certaminum, quae exinde nata sunt, tumultus universum occidentem agitaverit, dum ab una parte Imperatores & Reges Christiani, ac inter eos maxime Henricus IV & V, jus Episcopos & Abbates per baculum & annulum investiendi, manibus suis extorqueri non permitterent, ab altera vero parte Gregorius VII ejusque successores Victor III, Urbanus II, Paschalis II, Gelasius II, & Callistus II, pro abolenda inveterata consuetudine, & absoluta potestate sibi acquirenda omnem lapidem moverent, nec acquiescerent, donec subjugatis Principibus in Concilio Laterinensi I, cujus acta & canones duobus postremis dissertationis hujus capitibus continentur, voti sui compotes fierent, exponit, & hos Romanorum Pontificum ausus tanquam justos & legitimos defendit; cum investiturarum usus Henrico IV imperante in tyrannidem variosque abusus degeneraverit, & ecclesia concessa sibi potestate adversus Reges in jura sua involantes uti potuerit debueritque. Neque tamen Autor in Brunonis Signini, Guidonis Viennensis aliorumque, qui investiturarum concessionem, vel usurpationem & defensionem, Henricianae haereseos nomine infamarunt, sententiam concedit, ne Paschalem II, qui captivitatis pertaesus, investiturarum privilegium manu sua subscriptum, annuloque Pontificio obsignatum Henrico indulsit, idque juramento & diris execrationibus confirmavit, inter haereticos numerare cogatur; quamvis ipse Paschalis hanc haereseos notam sibi inusserit, cum postea pactorum cum Henrico initorum parum memor, decreta synodi Viennensis, quae investituram episcopatuum & abbatiarum de manu laica haeresin esse judicavit, sine exceptione rata habuit; quod Autor noster fateri cogitur, hoc effugio contentus, quod Paschalis forte haereseos nomen minus proprie & latiori quadam signifiatione a Patribus ejus concilii acceptum intellexerit. Quinta dissertatio circa duas epistolas, Roberto de Arbrisello inscriptas versatur. Una est Gofsridi Vindocinensis, quam Bollandus in commentario praevio ad vitam Roberti, & Jehannes a Manu Firma Fontebraldensis monachus in dissertatione duplici de epistola contra B. Robertum conficta, sub Goffridi Vindocinensis nomine a Roscelino haeretico compositam statuerunt, quorum rationes Alexander noster dis cutit, & nullius esse ponderis demonstrat, praedictum Johannem a Manu Firma graviter reprehendens, quod Jacobum Sirmondum, qui eam epistolam una cum reliquis Goffridi Vindocinensis operibus fideliter edidit, impietatis & imprudentiae postulare minime dubitaverit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
