Latin
SELECTA HISTORIAE ECCLESIASTICAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 321
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus causa nulla alia esse potest, quam quod is trabem consideravit ut perfecte rigidam, quae unomomento tota abrumpatur, ubi resistentia ejus superata est, cum tamen omnia corpora, quae nobis tractare datum est, nonnihil cedant, antequam divelli possint. Unde Cl. Mariottus hoc observans ingenioso calculo collegit, pondus F esse circiter quartam partem ponderis G. sed cum inde data mihi esset occasio rem considerandi profundius &ad leges Geometrarum exigendi, veras tandem proportiones erui demonstravique inter alia pondus F fore tertiam partem ponderis G& proinde firmitatem corporum rupturae resistentium in sesquialter. proportione minorem esse, quam voluit Galilaeus. Quod ut intelligatur, ante omnia sciendum est, corpora duo cohaerentia non statim uno momento a se invicem tota divelli; quod judicari potest exemplo baculi qui flectitur antequam frangatur, &exemplo chordae quae extenditur, antequam rumpatur; &ipsa flexio baculi est quaedam extensio in convexa ejus superficie. Nihilque tam rigidum esse, quin levi etiam impulsu flectatur nonnihil, ex natura soni sequitur, qui tremor est quidam, sive flexio reciprocata partium corporis sonantis, licet eo promtior atque insensibilior sit restitutio acutiorque sonus, quo partes tremulae sunt breviores &magis tensae, corpusque durius constituunt. Vitrum ipsum flexile esse probant filamenta ejus longa &tenuia; quomodo vitrum satis crassum frigore contrahatur, experimenta Florentina ostendunt. Partes quidem plantarum &animalium quodammodo textiles esse, &ex filamentis varie implicatis constare, sensu ipso docemur. Mineralia quoque &metalla cum fluida essent, postea congelata sunt, &eadem nunc quoque habere tenacitatem &in fila duci, malleoque extendi, atque in fusione adhaerescere patet. Consideremus ergo velut fibras quasdam quae partes corporum connectant, &intelligamus trabem BC parieti vel sustentaculo DE plurimis fibrarum plexibus alligari in punctis A, H, B, &aliis intermediis innumeris. Appenso jam pondere F, movebitur nonnihil trabs circa fulcrum A, in fig. 3, &punctum trabis B a pariete discedens a puncto parietis IB, veniet ad punctum a pariete distans 2B, secumque trahens fibram qua parieti annectitur, eam tendet instar chordae, sive ultra naturalem suum statum extendet in lineam IB 2B: eodemque modo punctum Hfibram suam tendet in IH 2H, quae lineae licet revera sint insensibiles, tamen docendi causa visibiliter exhibentur, &quidem fibris IHZH minus resistet trahenti, quam fibra rB 2B, idque in duplicata ratione distantiae ab A, seu ex duplici capite a distantia sumto. Nam primo pondus in C quo opus esset ad tendendam fibram IH 2H tantundem, quantum fibram IB 2.