# Acta eruditorum 1684 325

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, SELECTA HISTORIAE ECCLESIASTICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/325

Tandem planum transeat per AH & KL, quod ad horizontem faciet angulum semirectum & corpus cylindricum secabit in duas partes, quarum illa in quam cadit GI, quae in figura est supra planum secans, a Geometris dicitur Ungula. Dico hanc Ungulam a cylindro resectam facientem officium vectis, cujus fulcrum sit in AH, aequare vel repraesentare resistentiam trabis ABHC transversim in AHB rumpendae, si pondus ipsius cylindri ad eandem directe ex muro evellendam sufficit. Sed ne opus sit ungulam considerari ad modum vectis, & ut pondus resistentiam repraesentans absolute habeamus, suspendatur ungula ex puncto M, seu ex FM distantia centri gravitatis ungulae a pariete; & ita exacte resistentiam transversalem aequabit, si cylinder totus aequat directam. Itaque cum quaeretur an, & ubi solidum aliquod frangi debeat, Geometrae non erit difficilis aestimatio; id enim aut non aut ibi potissimum fiet, ubi momentum ungulae, seu factum ex ungula ducta in distantiam sui centri gravitatis, a plano verticali in quo est axis liberationis omnium minimam habebit rationem ad potentiam ibi abrumpere tentantem: ut proinde his paucis consideratis tota haec materia redacta sit ad puram Geometriam, quod in physicis & mechanicis unice desideratur. Additio: si quis conveides aliquod quaerat, aequalis resistentiae huic satisfaciet Tuba parabolica. Sit in fig. 8, parabolica linea AEC cujus vertex A, tangens verticis AB, circa quam tanquam axem, rotetur linea parabolica, & fiet Tuba AECGDFA. Sumta jam adhuc alia Tubae portione AEHFA, cum resistentiae basium seu circulorum CGD, EHF sint ut Cubi diametrorum CD, EF; reperietur, momenta ipsarum portionum AECGDFA & AEHFA ex natura parabolae esse etiam ut cubos CD, EF. DESCRIPTION CURIEUSE D UNE FONtaine ardente & Medicinale en Pologne. ponp eonimod mannimaza itiom minonpa rovibms cilli eu nomns Bai IBUDBVS miinit ioq obom, tiVle, id est.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
