Latin
PETRI PETITI, PHILOSOPHI ET DOCTO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 329
Unproofread scanNot analysed yet
Excitat autem Maecenatum in isthac gente plurimorum favor praestantiora quaevis ingenia, ut ad Maronis venustatem adspirent, &tanquam auctoramenta Regis sui &virorum illustrium, carmina ad priscorum modos exacto studio condant: quibus posteritati famam rerum praeclare gestarum commendare, clarorumque virorum laudes magnifice decantare student. In justorum voluminum modum coaluere cultissima praestantissimorum istius gentis nostra aetate virorum poemata, Dionysii Petavii, Joannis Sirmondi, Francisci Vavassoris, Gabrielis Cossartii, Renati Rapini, Caroli Ruaei, Joannis Commirii, Joannis Ludovici Guezii Balzaci, &Aegidii Menagii. Quibus accessit insigni philosophiae scientia &medicae artis peritia excellentissimus Petrus Petitus; qui severiora studia amoenioribus his Musis cum crebro mutasset, &praestantissimos ingenii foetus complures edidisset, sparsos hinc inde in unum corpus revocandos &superiori anno evulgandos duxit. Nihil in iis humile aut plebejum, nihil affectatum, otiosum ac accersitum; sed ingenium felix, mens sublimis, atque os magna sonans (quibus poetam absolvi Horatius censet) talia suggessere disertissimo doctissimoque homini, ut inter primos hujus saeculi poetas locum merito teneat. Furentis autem animi vaticinio (quod Petronius ait) similem esse artem poeticam intelligens, de furore poetico elegantissimam doctissimamque dissertationem poematibus praemisit: in qua ortum &caussas poetici furoris erudite, &quod philosophum decebat, accurate scrutatus est. Cumque alii cum Platone, (qui quadruplicem ἐνθουσιασμὸν statuit: fatidicum a Phoebo, mysticum a Baccho, amatorium a, Venere, &poeticum a Musis ortum) a numinis instinctu &afflatu eum provenire, &aliquem ex geniis poetarum animis illabi existiment; (p. 9 &seqq. )alii cum Aristotele in solius humani ingenii vigore ac indole, ipsaque adeo hominis natura, quae euivis, uti in quolibet alio opere atque negotio, sic in carminibus quoque ac litterarum studiis Deus sit, facultatem poeticam consistere censeant; (p. 32 &seqq.) ipse duas has sententias erudite examinat, rationum momenta expendit, de oraculorum responsis carmine datis, fontibus, nemoribus &speluncis poetarum ingenio aptis, somniis item eorundem, tum naturali temperie &acrimonia melancholici humoris, mirabiles interdum operationes edente, disserit, tandemque media incedens via tutissimam sententiam amplectitur, quae extremas duas quodam temperamento copulat. Explosis enim veteris gentilium superstitionis ambagibus &malorum geniorum praestigiis, naturam auctori suo restituit, Deum operi suo potiori foedere adjungens.