# Acta eruditorum 1684 330

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, PETRI PETITI, PHILOSOPHI ET DOCTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/330

Hinc definitionem furoris poetici elicit (p. 79) dicitque esse animi à natum accommodati ad res poeticas & divinitus illustrati incitationem ad pangendum carmen. Nempe naturae ita relinquendas censet suas partes, ne Deus prorsus excludatur: neque ineptum judicat, existimare aliquid divinum intervenire humanis cogitationibus, cum rerum difficultas & magnitudo tale adjumentum requirit; impium autem, nihil putare naturale, quod non sit penitus à divina operatione sejunctum & distractum. Quin potius statuit, quidquid alicui naturale & vernaculum est, id illi ipsi Dei munere tributum dici debere, eundemque hominem eandem ingenii dotem ac decus a natura habere & a Deo. Anatura quidem, quatenus eam virtutem haud disciplina & labore adeptus est; a Deo autem, qua naturae est auctor, & ingeniorum discrimina ac dotes diversas & proprietates pro arbitrio temperat. Quo pacto & Platonis sententiam quae numinis afflatum commendat, & Aristotelis opinionem quae vim humani ingenii extollit, locum habere judicat; non ipsam per se & simpliciter hominis naturam in magnis & arduis alicujus momenti esse docens, sed quatenus a Deo est suspensa, ejusque lumine atque ut ita dicam habenis regitur. Ex quo illud intelligendum quod tradit Cicero de Nat. Deor. lib. III. neminem virum magnum sine afflatu divino unquam fuisse. Qui & ipse utrasque sententias de facultate carminum in poetis copulasse videtur, cum in Oratione pro Archia ait: poetam natura ipsa valere, & mentis viribus excitari, & quasi divino quodam spiritu afflari. Memorabili exemplo furoris poetici in Ronsardo, de quo p. 59. narrat, eum insignes vicissitudines sensisse, ut totos interdum sex menses unum tolerabilem versum facere non potuerit, furore autem correptum torrentis more in Musarum campos ruentem chartas inundasse, non ultra triduum tamen hac felicitate durante; addi meretur illud Torquati Tassi felicissimi venustissimique poetae Itali, quem Thuanus Lib. CXIII Hist. Gall. fol. 571 virum admirabili & portentoso ingenio, cum in Ferrariensi aula degeret, in adolescentia furore correptum fuisse refert, & nihilominus per dilucida intervalla tanto judicio, elegantia, & castissimo stilo plurima & soluta & pedibus astricta oratione scripsisse, ut misericordiam, qua plerique ejus vicem prosequebantur, tandem in stuporem verterit: dum furor ille, qui in aliis mentes efferat aut hebetat, ingenium ejus veluti defaecatum in rebus inveniendis expeditius, inventis apte digerendis acutius, & sententiarum gravitate ac verborum delectu ornandis copiosius reddidit; ut quod alius vix summa cura ac labore per otium extunderet, ipse post violentam mentis emotae agitationem sponte ac felicitate mira perfecerit, nec alienatione mentis perculsus sed oestro divino percitus fuerit visus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
