# Acta eruditorum 1684 331

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, PETRI PETITI, PHILOSOPHI ET DOCTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/331

Quod de eodem etiam narrat Joannes Imperialis in Museo historico De caussa quae vates efficit, praesensionesque rerum futurarum in animis hominum excitat, quid Aristoteles senserit, accurate se in libris de Sibylla & Bacide tractaturum promittit auctor doctissimus: quos ne amplius invidere publicae luci & eruditiori orbi velit, communi litterarum nomine rogamus. SPECIMEN VNIVERSAE REI NVMMARIAE Fridi. δencdie/ antiquae, quod Litteratorum reipublicae proponit (ἀπρομὶνδ. Andreas Morellius Helvetus. Parisiis apud Thomam Moette, 1683 in 8. Qui rem litterariam venerandae vetustatis reliquiarum, quae in nummis supersunt, studio excoluerunt, patrum nostrorum memoria & hoc saeculo extiterunt complures, omnia studiose ac diligenter scrutati, quibus splendor aliquis, hoc etiam eruditionis haud infimo genere, bonis litteris conciliaretur. Ac incubuerunt laudabili huic operae prae caeteris praestanti ingenio & exquisita doctrina homines, Fulvius Vrsinus, Wolfgangus Lazius, Jacobus & Octavius Stradae, Aeneas Vicus, Adolphus Occo, Hubertus Goltzius, Sebastianus Erizzus, Joannes Tristanus Sanctamantius, Petrus Seguinus, Joannes Vaillantius, Ezechiel Spanhemius, Carolus Patinus, & nonnulli alii, qui summo studio multa numismata hinc inde reperta congesserunt, & magna cura in publicum evulgarunt. Quorum industria cum certis quasi carceribus contineatur, incensus laudabili studio Andreas Morellius, eruditus Helvetus, absoluest, & quantum absolutum omnibus numeris opus conficere aggressus fieri potest, omnes qui in Europae magnatum aut antiquariorum cimeliarchiis reclusi servantur, sive antehac publici juris factos, sive nondum ab alio evulgatos, nummos delineatos ac aeri incisos certisque voluminibus coarctatos exhibere, omnemque hanc nummariam veterum memoriam uno operi inclusam, orbi erudito tradere suscepit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
