Latin
JOH. MELCHIORIS, SS. THEOL. D. & P
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 334
Unproofread scanNot analysed yet
Scritura &antiquitate palliandam a Bossueto conquisita, aut hac occasione inspersa sunt, inquisivit, non absque aculeo finiens, monite hoc Adversario suo, cogitaret, cum palmarium Doctrinae caput de gratia salvisica, tum &alia, multis aliis rectius intelligat, quid responsurus sit imminenti vivorum atque mortuorum judici, si scriptis atque confiliis suis autor existat persecutoribus, opprimendi innocentes homines, quorum affligendae conscientiae, disturbandis fortunis, dissipandis familiis, eripiendae proli, imo fundendo quoque sanguini, non aliud crimen praetenditur, quam quod non audent conscientiae suae vim facere, &veritatem ab ipsomet agnitam &probatam, erroribus &cultus illis vitiis, quae nec ipsemet potest diffiteri, contaminare. NOVARUM DISSERTATIONUM DE MORbis abstrusioribus Tractatus primus, de Febribus intermittentibus, in quo obiter Febris continuae natura explicatur. Authore Jobanne Jones, LL. D. &Medico. Londini apud Gualterum Kettilby 1683, &Hagae Com. apud Arn. Leers, 1684. in 8. SIcut febres inter myriades morborum, qui aegros aeque excruciant, ac scholas Medicorum exagitant, omnium frequentissimae observantur, ut nemo fere sine febre aegrotet, nemo fere sine eadem moriatur, plurimis vero insimul difficultatibus scateat earum aetiologia ac therapeia; ita utraque haec stimulavit ac stimulat infinita ingenia ad sui evolutionem. Tentavit eandem circa febres intermittentes Noster, tribus partibus meditationes suas exponens. Prima de Febribus his &earum causis in genere agit, quarum postquam procatarcticas recensuit, has cunctas chylificationem &sanguificationem laedendo, in febribus ejusmodi producendis concurrere demonstrat, adeoque cruditates ex chyli &sanguinis disproportione ortas, seu chylum indigestum, febrium intermittentium pabulum &praecipuam causam existere, evincit. A chylo siquidem hoc crudiore omnem symptomatum, tam paroxysmum imminentem praesagientium, quam constituentium, phalangem, periodos, typos horumque phaenomena varia derivat, aciditati ejus modo coagulanti &constringenti, modo sulphureas sanguinis particulas dissolventi, cuncta haec in acceptis referens.