# Acta eruditorum 1684 335

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, JOH. MELCHIORIS, SS. THEOL. D. & P. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/335

Nempe ostendit, cruditates hasce lege circulationis sanguinis per totum corpus cum sanguine distribui, ob crassitiem tamen suam cum arctiora & angustiora vasorum extrema subire haud queant, in his stagnare & lactis instar acorem contrahere; quemadmodum vero ille partibus nervosis, hinc membranis quoque ac nervis, summe non tantum sensibilibus. sed per totum insuper corpus cohaerentibus & consentientibus, est hostilis, ita fieri haud posse, quin molesta quaedam sensatio primum ex illarum vellicatione oriatur, postmodum vero pallor, oscitationes, pandiculationes, cutis anserina, lachrymarum involuntarium profluvium, mingendi conatus frequens, horror & quae sunt alia exhorrescentiae febrilis symptomata, ex constrictione pariter ac frigore aeris ambientis, sequantur. Cujus postmodum irritationis pertaesae fibrae se firmiter contrahant, & acidum hunc lentorem hospitio suo cum spiritibus inhabitantibus exturbent, unde horror febrilis cesset: ita tamen ut ad massam sanguineam se denuo recipiens acidus chylus non cesset novas concitare turbas, ejus supra commemoratas particulas oleosas seu sulphureas dividendo, commovendo & reserando, donec hae sui juris factae rarescant, & ignearum molecolarum more, cum impetu & furore irregulari atque extraordinario, quaquaversum per omnes arterias ferantur, hinc aestum, faciei ruborem, pulsum frequentem, dolorem capitis, sitim, difficultatem spirandi, inquietudinem caeteraque despumescentiae symptomata forment. Qui orgasmus & tumultus non finiatur, nisi postquam particulis sulphureis aliquantum dissipatis & consumptis, acidi spicula hebetata aut ab oleosis inviscata, iterum ad angustias & extremitates vasorum proscribantur: hoc enim dum sit, calorem sensim remittere, sanguinemque a multa exagitatione attritum, non solum sponte sua consistentiam pristinam induere, sed a vasculis denuo coarctatis ad eam cogi, unde particulae ejus serosae eodem modo, ac ex spongia compressa, per poros cutis sub sudoris, paroxysmorum declinationis individui semper comitis, forma eliminentur. In altera parte speciatim magis omnium intermittentium causas typorumque rationes excutit Autor, species earum secundum anni tempora, quibus frequentiora existunt, cum aliis Neotericis, determinans. Causas tamen omnium, si quotidianam, cujus aetiologiam a sola cruditatum abundantia deducit, excipias, cruditatem acescentem seu acidam pronunciat: Typos varios a eruditatum acescentia, nunc celeriore nunc tardiore, cujus causa lentor & spissitudo major aut minor, emanare suspicatur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
