# Acta eruditorum 1684 337

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, DE NATURALISMO CUM ALIORUM, TUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/337

DE NATURALISMO CUM ALIORUM, TUM, (vidam Reefienbeiqu. maxime Jo. Bodini, ex opere ejus MSCto ἀνεκδότῳ, de abditis rerum sublimium arcanis, schediasma L. Jo. Dicemanni, per Ducat. Bremens. & Verdens. Superintend. Generalis. Lipsiae anno 1684. in 12. apud Joh. Frid Gledits chium. Peris Bodiniani MèCti de abditis rerum sublimium V canis, quod Enactenus in quibusdam bibliothecis, ceu κειμήλιον quoddam rarissimum, asservatum est, duplex exemplar in media Germania, singulari magnorum virorum beneficio nactus Antor doctissimus, ansam sibi datam componendi hoc de Naturalismo schediasma scribit. In quo praemissa scripti hujus historia, & expositis diversis naturalismi speciebus demonstrat, religionem quam naturalem vocant, haut quaquam sufficere homini ad salutem aeternam consequendam. Deinde vero Bodinum aggressus, Judaismum & Naturalismum praecipue incrustare ausum, docet, sacrificia olim non hominum arbitrio, sed ex divina revelatione fuisse instituta, ut Messiam pro peccatis mundi immolandum praefigurarent. Et quia Bodini Dialogistae, quorum septem de religione confabulantes invicem introducit, duo religionis Christianae capita rationi naturali incognita, de neccato originis, quo totum genus humanum infectum est, & de Christi pro peccatis mundi totius praestita satisfactione impugnant, Autor clarissimus dogmatum horum vindicias promittit peculiares, quas ut vindicandae gloriae divinae feliciter absolvat, ipsi vires ex animo precamur. AOHNATOPOT AHOAOTIA HEPI X Relam Neckenbeig. Χρισιανῶν. Athe agorae Apologia pro Christianis, cum interpretatione Latina Suffr Petri & notis variis, opera & studio L. A. RechenbergI. Lipsiae apud Joh. Frid. Gleditschium in 8. A Thenagorae Apologia quum adprime pia, erudita ac admodum Aargura viris doctis videretur, Conradus Gesnerus primum superiori seculo eam, cum interpretatione & annotationibus suis edidit. Sed H.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
