Latin
DE NATURALISMO CUM ALIORUM, TUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 338
Unproofread scanNot analysed yet
Stephanus, qui Romae a Guilielmo Sirleto viro doctissimo, ejus exemplum acceperat, &libelli ejusdem de Resurrectione in Regis Gallorum bibliotheca, quae erat in pago Calliroe Parisiis vicino offenderat, anno M DLVII novam τῶν σωζομένων Athenagorae editionem adornavit; additis ad libellum ποὲ ἀνασάσεως τῶν νεκρων, Petri Nannii interpretatione &annotationibus in utrumque scriptum AHunc, cum ante eodem etiam anno Tiguri impressus thenagorae. esset Athenagoras, secutus est Suffridus Petri Leovardiensis; qui cum deprehendisset Gesnerum, ob corruptum quod habuit exemplar, non ubique Autoris mentem recte vel assequi vel exprimere potuisse, suum codicem castigatum ad Gesnerum transmittere constituerat, ut Athenagorae Apologiam inde emendaret. Enimvero de obitu Gesneri mox certior factus, ipse amore rei literariae juvandae, textum Graecum ex suo codice &castigavit, &versionem novam eamque satis luculentam fecit, quana Coloniae MD LXVII cum commentario in lucem emisit publicam. Nostri autem seculi anno XXXVI Athenagoras, cum Justini M. operibus, Theophili ad Autolycum libris, Tatiani Assyrii contra Graecos oratione, Parisiis in fol. prodiit. Ante biennium Oxonii adspersis quibusdam notis impressus est. Clarissimus collega noster qui novam hanc editionem adornavit, Graecum H. Stephani exemplar variis parenthesibus propter hyperbata notatum retinuit, adposita Suffridi Petri interpretatione, ¬is variorum autorum textur substratis? puta Conr. Gesneri, H. Stephani, Suffridi Petri, Editoris Oxoniensis, &D. Kortholti, Theologi Kiloniensis primarii. Quas inspersis hinc inde suis auxit, ut melioribus literis consecrata juventus ansam haberet, ulterius inquirendi, quae ad antiquitatis tum profanae tum ecclesiasticae studium faciunt. Quam operam si illi ut utilem, ita non ingratam fuisse intellexerit, alterum Athenagorae libellum nervosissimum de Resurrectione publicare non pigrabitur. VVILHELMI TEN RHTNE M D. Dissertatio de Arthritide: Mantissa schematica: de acupunctura: &Orationes tres &c. Londini apud R. Chisvvel, 1683 in 8. DAsciculum hunc diversi subjecti tractatuum Experientissimus ten A Rhyne, Medicus &Anatomicus societatis, quam in Indiis Orientalibus Batavi colunt, apud Jacatrenses, per Meditationes in Hipp. text.