# Acta eruditorum 1684 343

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ERLITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/343

ERLITORUM publicata Lipsiae Calendis Augusti, Anno MDC LXXXIV. S. HIERONTMI STRIDONENSIS OPE ra omnia, cum notis & scholiis, variis item lectionibus, Desiderii Erasmi Roterodami, Mariani Victorii Reatini, Henrici Gravii, Frontonis Ducaei, Latini Latinii, aliorumque: Autoritate & sumptibus Serenissimi Principis ac Domini, Domini FRIDERICI, Ernesti Pii filii, Ducis Saxontae, Juliae, Cliviae & Montium, &c. &c. Francofurti ad Moenum & Lipsiae, anno 1684. in fol. Ermagni interesse ecclesiae juxta atque rei literariae, ut post saOcratissimum Divini verbi Depositum, sanctorum quoque Patrum monumenta integre custodiantur, a nemine in dubium facile vocabitur, quod scripta Patrum totius inde ab Apostolorum temporibus antiquitatis lumina, imo thesauri habeantur, quibus nihil esse potest pretiosius, nihil ecclesia Christiana dignius. Nec minima fuisse haec videtur caussa, cur Serenissimus Saxoniae Princeps nulli parcendum sumtui statuerit, nulli suorum operae; quo quantum fieri nitidissime posset, in lucem rursus publicam omnia D. HIERONYMI Opera, nobilissimi inter Patres syderis, prodirent. Ut enim Parentis gloriosae recordationis pieratem inclytam, & quam pro divini verbi ac religionis orthodoxae custodia gessit, curam & zelum incredibilem, opus Biblicum Glossatum, Vinariense vel Ernestinum quod usurpatur, aperte satis loquitur: sic easdem virtutes Principe dignissimas ostendi maxime erudito orbi voluit Filius Serenissimus, e Patrum augustorum, Hieronymi praeprimis voluminibus, ab interitu nunc egregie vindicatis, & incorrupte denuo ad posteritatem transmissis. Et architecturam quidem universi operis, tanti Principis auspiciis absoluti & perfecti, primarius academiae Juliae Professor, D.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
