# Acta eruditorum 1684 344

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ERLITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/344

Fridericus Ulricus Calixtus, in horum Voluminum, quam nuper edidit, idea sic expressit, ut nos facile recensendi negotio in praesenti sublevet. Quae de vita etiam, de studiis, de Hiëronymi scriptis, quaenam spuria, quaenam genuina; de variis praesertim editionibus, commentatoribusque; de autoritate Hieronymi, quam diversis piorum ille & eruditorum virorum judiciis habeat, & similibus, hoc forte loco commemorari meruissent, occupavit Criticus Hieronymianus, quem publico proxime daturum se promisit de hac Operum editione, ut de ecclesia alias, insigniter meritus D. Adamus Tribbechovius. De tam praeclaro tamen instituto, pietatisque pariter atque fructus in ecclesiam redundantis plenissimo, ne sileamus plane, est nova haec Saxonica editio ex Erasmiano eoque probatissimo codice expressa. Frobenianam siquidem hanc Basileensem, quam Romanam editionem Mariani Victorii Reatini, vel alias ex illa in Germania, & Gallia impressas, sequi autores eius maluerunt, quod eruditas Erasmi praefationes, censuras item, ac notas, aut planelomiserit Marianus, aut eliserit, aut interpolaverit strenue, manifesto satis partium in religione studio, quove palmam quae ex Hieronymi editione manserat Erasmum, prorsus interverteret. Sic vero imaginem illius refert, ut, quod accuratae omnino revisionis, collationisque diligentissimae argumentum est, in cujusvis columnae margine versuum addat, ex sacris ab Hieronymo passim adductorum, capitumque numeros, in nullis hactenus comparentes, ut & paginas, quibus Gravii, & Victorii annotationes, tomo demum decimo expressae, reperiuntur. Cumque novem in universum tomis Erasmianum codicem absolvi constet, novus hic δωδεκάμοιρος est, tomorumque adeo triade illum, cujus structuram imitatur, superat. PRIMUS enim, (ut elegantes D. Tribbechovii praefationes; evolutionem insignium Principis, quam secundum artis Heraldicae principia adornavit Bernhardus Zechius, Serenissimo Principi a Feudalibus Secretis; Erasmi epistolam nuncupatoriam ad Cantuariensem Archiepiscopum; Hieronymi vitam per Erasmum pulcherrime descriptam, cum aliis praemissis omittamus,) exhibet prima sui parte D. Hieronymi Epistolas, seu Libros Epistolares, non omnes quidem, sed eos solum, qui respiciunt mores, & Christianae institutionem vitae, prout vetustissimorum codicum collatione ab Erasmo recogniti, scholiis, & artis, quam in qualibet adhibuit autor, annotatione illustrati, nec non antidoto calumniae venenum contra ejusdem opera fuere praemuniti: parte autem reliqua celebrem sistit Scriptorum Ecclesiasticorum catalogum, Latino idiomate, epistolae in modum ab Hieronymo confectum, & in Graecum a coaetaneo ejusdem Sophranio translatum.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
