# Acta eruditorum 1684 346

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ERLITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/346

Legi hic tamen duae Erasmi ad divinarum literarum studiosos epistolae merentur maxime, altera in tomi fronte catalogum nectens eorum, quae in quolibet Scriptorum genere ὑποβολιμαια reperiuntur: altera in tertia ejusdem serie conspicua, venuste impostorem prodens, insulsa sua pro genuinis nunc Hieronymi, nunc Augustini, nunc Ambrosii, nunc Cyrilli, nunc Eusebii supponentem, hominisque inscitiam & imprudentiam graviter perstringens. QUINTUS, quem non Erasmo fatis ante functo, quam perficerentur reliqui, sed Brunoni, & Basilio Amorbachiis debemus, quatuor, majores quos vocant, Prophetarum, Esaiae, Jeremiae, Ezechielis, atque Danielis Vaticinia sic recitat, ut ubique Hieronymi commentarios, labore Amorbachiorum improbo restitutos atque emendatos, singulis capitibus subnectat. SEXTUM duodecim, quos vocamus minores, Prophetarum Vaticinia occupant, ex Hebraeo pariter, & Graeco idiomate translata in Latinum: nec non commentarii Hieronymi, ad autoritatem veterum codicum exacti, pristinaeque integritati restituti ab Amorbachiis, eam in rem Johannis Reuchlini etiam, Cononis Norimbergensis, Gregorii Reischii, & Conradi Pellicani opem adhibentibus. In SEPTIMO primus locus commentariis cessit in Parabolas Salomonis, proximus commentariis in Ecclesiasten, homiliis quatuor in Cantica Canticorum tertius, & postremus in Jobum commentariis. Et licet unus duntaxat e recensitis, commentarius nempe praemissa gemina versione textus Ecclesiasten explicans, indubitatae habeatur fidei, nec nisi Hieronymum autorem referat, aliis vero tribuendi veniant caeteri; excusationem tamen editionis hujus Principalis autores non habebunt minus, quam invenerunt eam hactenus Amorbachii, nihil in editione Veneta existens desiderari in sua passi. OCTAVO exhibentur commentarii in Psalterium Davidis, quos divo tamen Hieronymo falso inscriptos esse, in praefatione monet Bruno Amorbachius, Erasmi subnixus & autoritate, nec levibus argumentis. Appendicis in vicem additur Psalterium quadruplex: Hebraeum punctis vocalibus instructum & accentibus, huic e regione veritas Hebraica, latino videlicet Hieronymi idiomate concepta; Graecum τῶν septuaginta, & huic a latere, quae vulgo legitur, versio. NONI argumentum inchoant commentarii in Evangelium Matthaei, & Marci, nec non in divi Pauli ad Galatas, ad Ephesios, ad Titum, & ad Philemonem Epistolas: continuant alii in omnes Pauli Epistolas, autore sed incerto scripti: absolvunt denique Didymi de

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
