Latin
NOVA COLLECTIO CONCILIORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 348
Unproofread scanNot analysed yet
NOVA COLLECTIO CONCILIORUM. Stephanus Baluzius in unum collegit, multa notatu dignissima nunc primum edidit, notis illustravit, reliqua emendavit ad vetustissima exemplaria manuscripta. Parisiis ex officina Francisci Muguet, 1683. in fol. Uod fluviis accidere solet, ut, quo longius a suis fontibus decurrunt, eo ampliora sibi spatia acquirant, idem conciliorum collectioni longo temporis decursu subinde per varias accessiones evenisse deprehendimus. Primum enim Jacobus Merlinus, ecclesiae Parisiensis Poenitentiarius, Lutetiae A. C. 1524. duos conciliorum tomos, a Petro Quentello A. C. 1530 Coloniae recusos, &A. C. 1535 denuo Parisiis impressos adornavit; uno quidem concilia una cum Romanorum Pontificum epistolis decretalibus ab Isidoro quondam compilata, altero vero acta duorum Constantinopolitanorum nec non Constantiensis &Basileensis concilii complexus. Cujus diligentiam imitatus Petrus Cabbe Mechliniensis ordinis Franciscani A. C. 1538 itidem duos conciliorum tomos sed longe ampliores edidit, in quibus praeter appendices &supplementa concilii Constantiensis &Basileensis, variasque synodos &epistolas, gesta concilii Chalcedonensis ex recensione Rustici Romanae ecclesiae Diaconi, Liberati Carthaginensis breviarium, concilium Lateranense sub Innocentii III Pontificatu celebratum, gesta concilii Florentini ex interpretatione Bartholomaei Abrami Cretensis, &vitas Romanorum Pontificum adjecit. Cum vero ne sic quidem conciliorum historiae satisfecisse sibi videretur, anno vulgaris aerae 1551 novum conciliorum opus tribus tomis comprehensum, Niceno II, Lateranensi V, plurimisque aliis conciliis additis, in publicum emisit. Paulo post anno nempe 1555 Franciscus Joverius Valentinus tripartitum fanctionum ecclesiasticarum opus, quarum prima classis synodos universales, secunda particulares, tertia pontificum decreta continet, eum in finem Parisiis vulgavit, ut singulis sanctionum istarum generibus, quae hactenus permixta fuerant, seorsim collocatis, conciliorum lectio jucundior &facilior redderetur.