Latin
QMIBUSDAM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 35
Unproofread scanNot analysed yet
QMIBUSDAM DE NMMISMATIBUS abstrusis Imp. Neronis disquisitio per epistolas inter V. Cl. Carolum Patinum D. M. P. &Johannem Henricum Eggelingium, Reipubl. Brem. Secretarium harum editorem. Brermae apud Hermannum Brauerum 1681in 4. Nter eos, qui praeclarissime meriti de re nummaria eruditaque tantiquitate fuerunt hactenus, celebre nomen indeptus jamdudum est vir illustris laudatusque à nobis alias, CAROLUS PATINUS, medicus antehac Parisiensis, nunc Patavinus. Is enim, uti suismet sumtibus ingentem numismatum vetustorum sibi comparavit suppellectilem, ita longe plurima illorum luci exposuit publicae, luculentasque illis explicationes atque interpretationes pro ea, qua pollet, abstrusae antiquitatis notitia subjunxit. Et primum quidem antiquae numismata familiarum Romanarum, quae ab Urbe condita ad tempora usque Augusti floruere, ex bibliotheca Fulvii Ursini cum adjunctis Antonii Augustini, episcopi Ilerdensis, recognita atque aucta Parisiis anno 1663 in fol. edidit. Dein Imp. Romanorum numismata ex aere mediae &minimae formae descripsit atque enarravit, quae Argentinae A21661 in fol. prodierunt. Cui operi anno subsequente 1672, submisit Thesaurum numismatum, Amstelodami in 4 evulgatum. Horum cum aurea nonnulla, alia argentea, plurima sint aenea, ea secundum materiae dignitatem disposuit, sicque dispositis interpretationis aliquid ex vasto eruditionis suae thesauro subdidit. Inter aenea, &tria illa, quae tabella nostra repraesentat, cap. V. p. 100 &101 conspiciuntur. Horum autem tantum abest, ut interpretem agere instituat Patinus, ut alium potius Oedipum, qui id aenigmatum solvat, sibi dari exoptet. Nam &suo loco expertus est non semel, quod magnus ille Musarum Hercules Scaliger in Scaligerianis p. 222 professus est, multa in nummis &inscriptionibus antiquis latere, quae nos fugiant. Ita autem de prioribus duobus nummis: Prospere, inquit, adveniet, qui horuncce nummorum solvat aenigmata. Nostram in conjectando agnoscimus tenuitatem, cum praesertim idem ipse typus &monstrosis Diis, nimirum Aegyptiis conjunctus sit, &capiti Alexandri M. Tanta istius expositionis aviditate tenemur, ut libenter rem pro umbra desereremus, explicationemque nummorum ipsis nummis antiquis, quamvis maximi pretii, compensaremus.