Latin
NOVA COLLECTIO CONCILIORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 350
Unproofread scanNot analysed yet
1638 iterum prelo subjecerunt, totum opus in novem tomos, septimo in duo volumina partito, digesserunt. Caeterum e plurimis, quae Binius partim in prima, partim in secunda editione conciliorum tomis primus inseruit, nominare jam sufficiat concilia Hispanica, quae A. C. 1593 Madriti apud Petrum Madrigalium, Garsiae Loaisae studio, cum ejusdem scholiis &annotationibus edita fuerant, &tomos IV Graeco Latinos conciliorum generalium, quae A. C. 1608 Pauli V, auspiciis Romae ex Vaticana typographia prodeuntia lucem aspexerunt. Verum &voluminum numero, &augusto chartae &typorum apparatu, Binianas &omnes reliquas conciliorum collectiones antecellit Regia, quae in 37 tomos diffusa A. C. 1644 Parisiis in publicum exivit, quae &ipsa novis accessionibus minime caruit. In ea enim Jacobi Sirmondi concilia Gallicana, Horatii Justiniani concilium Florentinum, quod paulo ante id tempus Romae excusum fuerat, Vigilii epistola pro confirmatione Synodi V, &appendix ad concilium Claromontanum cum dissertationibus Petri de Marca, antiqua Angliae concilia, concilium Lemovicense ex manuscripto Thuanae bibliothecae codice suppletum, aliaque, quae Binium &reliquos conciliorum editores latuerant, comparent. Viginti tomis minor est postrema conciliorum collectio, quam Philippus Labbeus in se suscepit, &operi immortuus Gabrieli Cossartio perficiendam reliquit, A. C. 1672 Parisiis absoluta. Sed quantum Regiae cedit voluminum numero, typis quippe minutioribus expressa, tantum conciliorum &tractatuum ad pleniorem, conciliorum historiam pertinentium copia Regiam superat; ut patet ex synopsi singulorum 17 tomorum, in qua asterisco notantur, quae in Regia collectione desiderantur: qualia sunt Clementis Romani prior ad Corinthios epistola cum praefatione ¬is Patritii Junii, &posterioris epistolae fragmentum cùm divinatione Godofredi Vendelini, constitutiones apostolicae Graece &Latine interprete Francisco Turriano; Ursini Afri tractatus de baptismo haereticorum, a Rigaltio in notis ad Cyprianum, non expresso Autoris nomine vulgatus; Ferdinandi de Mendoza libri tres de confirmando concilio Eliberitano; Canones 84. Niceni, cum aliis ejusdem concilii sanctionibus &decretis, ex Arabica