# Acta eruditorum 1684 356

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, NOVA COLLECTIO CONCILIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/356

Autor observavit, qui toto hoc opere monstravit, longe pleniorem & emendatiorem conciliorum collectionem fieri posse, si quis pulcherrimi istius & utilissimi laboris consilium aliquando capiat. Quamvis vero optandum foret, ut ipse qui consilium dedit, negotio huic, cui nemo aptior, manum admovisset, interim tamen maximae ipsi ab historiae ecclesiasticae studiosis gratiae debentur, quod saltem aliis egregii hujus operis molem in se aliquando fortasse suscepturis fundamenta praestruxit, & ut maximum laborum compendium illis faceret, nullis vigiliis atque laboribus pepercit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
