# Acta eruditorum 1684 358

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, LE PROTESTANT PACIFIQUE, OU TRAITE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/358
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/358

Utut vero haec hominis esse videantur Romanis sacris addicti, aut conciliationis qualiscunque vel etiam dissimulationis, cum dispendio licet veritatis, suasoris, eaque omnia manifestae contradictioni ex omni parte subjaceant; crudiora tamen & duriora sunt, quae parte secunda pro thesi sua, de tolerandis omnibus religionibus Christianis stabilienda, apertius & audacius, quam quisquam alius, deducit. Omnes nempe nihil docere autumat, quod fundamentum Christianismi subvertat: non Anabaptistas, non Socinianos, non Quackeros, si Henrici Nicolai sectatores, qui Familistae vocantur, excipias. Nec hoc asserto contentus, intoleranda & blasphema contra Trinitatem, contraque aeternam Deitatem Christi, hujusque satisfactionem commenta, tum quae adversus resurrectionem corporum, & aeternas inferni poenas Socini schola excogitavit, deinde omnia Fanaticorum somnia & ludibria ita proponere & tueri aggreditur, ut ex sui ipsius demum sententia loqui videatur, cum Socinianos & Quackeros defendit, quanquam & Arminianos elogiis honoret, solis Lutheranis immaniter infensus. Hos in rigidos & moderatos dispartitur. Illis non veretur ob doctrinam de omnipraesentia impias & diabolicas subtilitates, quibus tota religio Christiana destruatur imputare, cum tamen acerrimum hunc, ut videri vult, omnium controversiarum indagatorem latere non potuerit, quomodo & quam dudum Theologi Lutherani calumnias istas, (quas optimo jure diabolicas vocare licet,) egregie repulerint. Sed & in moderatiorum, quos credit vel fingit, classe, paucos pro membris verae Ecclesiae admittit. Esse enim inter hos scribit, qui ad simulachra Christi crucifixi in genua provoluti, idololatriam aperte committant, quod ecclesiis Lutheranis falso affingi omnibus constat, tantoque impudentius & petulantius effutitur, quanto mitior est hic Aristarchus, ad excusandum imaginum in Romana Ecclesia cultum, ut exparte prima apparet. Sed genium autoris luculentius detegunt, quae in praefatione non ad emollienda, sed exacerbanda, quae legentes offendere possunt aculeate & ironice dicta reperiuntur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
