Latin
SELVA RINOVATA DI PIETRO MESSIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 359-2
Unproofread scanNot analysed yet
SELVA RINOVATA DI PIETRO MESSIA con nouva aggiunta, sinol anno 1682. hoc est, Sylva Renovata Petri Messiae cum nova additione usque ad annum 1682. Venetiis apud Josephum Prodocimum, 1682. in 4. OEtri Messiae, Equitis Hispani, Variarum Lectionum Sylva, quae anno hujus seculi decimo sexto primum exiit, adeo prosperam experta est fortunam, ut &saepius iterata fuerit ejus editio, &dignum laborem judicaverint homines Itali doctissimi, quem suis lucubrationibus amplificarent ac perficerent. Quicquid Autoris industria nobis obtulit, id omne tribus operis partibus prioribus, (quae ante sedecim annos Norimbergae in vernaculam linguam conversae prodierunt,) continetur, quibus novem colloquia ab ipso Hispanice conscripta, sed Italice a quodam Alphonso Ulloa reddita annumerari debent. Partem quartam Mambrinus Roscus adjunxit, quae historias memoratu dignas de totius orbis quibusvis regionibus complectitur. Pars quinta Francisci Sansovini est. Sexta &septima Bartholonaeo Dionyßo de Fano debetur. Accesserunt porro Herorymii Brusoni curae, qui ea fere quae nostra memoria contigerunt, collegit, ac curiosis quibusdam quaestionibus miscuit.