# Acta eruditorum 1684 36

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, QMIBUSDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/36

De tertio nummo id saltem conjicit, eum in Graecia, quod Latinis insignitus sit characteribus, non esse cusum; caetem autem non constare sibi dicit. Oedipi igitur partes in his nummis explicandis suscipere voluit Vir Clarissimus reique nummariae peritissimus Joh. Henricus Eggelingius, Reipubl Bremensis Secretarius, persuasusque apud animum suum, haec tria numismata non alius Imperatoris, quam Neronis esse, perscripta ad Patinum epistola, suas illi de iisdem tribus numismatis divinationes exposuit. Est autem ei, ut ad rem veniamus, quae turrito capite in primo nummo conspicitur persona, Imperator Nero, habitu Apollinis tanquam tutelaris Graeciae Deus. (Occasionem ipsi sic sentiendi dedit signum Bquod in Neronis solius, non item aliorum Imperatorum nummis reperiri ait.) Quae turrita & ipsa Imperatori coronam imponit, urbs Olympia, ob partam a Nerone in Olympico aliisque certaminibus victoriam; quae ab altero Imperatoris stat latere, Idaeus Hercules, autor Olympici certaminis. Quatuor Sphinges alatae, Apollinis oraculis & aenigmatica sapientia involuti symbola; & denique figurae sub solio decumbentes Eggelingio non minus, quam Patino, duo videntur esse fluvii. Quod alterum nummi latus attinet, quo larvae duae diductissimi rictus exhibentur, has ad Tragoedias, quas Nero personatus cantitavit, atque adeo ad Herculis forte insani, vel Amphitritis Neptunique, vel alius cujusdam personae argumentum spectare conjectat; quanquam trepide id admodum ac titubanter. Reliquos autem duos nummos, in quibus Alexandri M. signata est facies, absque omni dubitationis nubilo, Neronianos agnoscit. Alexander enim Eggelingio Nero est, qui Alexandrum uti forma, sic studiis quoque exaequare voluerit, legionem etiam ex Italicis senum pedum tyronibus conscriptam, Magni Alexandri phalangem, teste Suetonio, appellaverit, concubinasque in expeditione Gallica tonderi ad virilem modum, securibusque ac peltis Macedonicis instrui, eo quod coiisse cum Alexandro M. Amazones acceperat, curaverit. Sabinas, quae in tertii nummi facie altera visuntur, ad ludos Circenses, in quibus Nero saepe aurigavit coronatusque est, referendas esse audacter asseverat Eggelingius, loco Maronis quodam, Aeneidos l. VIII v. 53 & sequq. inductus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
