Latin
SELVA RINOVATA DI PIETRO MESSIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 360-2
Unproofread scanNot analysed yet
Pancreas ultra ulnam longum, sed gracile. Ductus tamen Virsungianus pennam anserinam amplitudine aequabat circa insertionem, qua fere 1/ partibus ulnae distat ab insertione Ductus Cholodochi. Omentum invenimus sat insigne, quod nullum observavit Schraderus in Castore apud Blasium Anat. Animal. p. 49. Circa orificium superius Ventriculi primo tunica communis, deinde Musculosa, postea totum orificium instar coronae cinctum invenimus corpore glanduloso in varias eminentias fabricato, quarum singulae interius cavae, ductu quodam stylum satis crassum admittebant, a Ventriculi cavitate intrusum, exterius vero convexae apparebant, nisi quod in centro convexitatis, foveam aliquatenus concavam, quasi collapsae quodammodo, sisterent, unde Wepferus apud Blasium anat. animal. p. 45 extremitates illas canaliculorum coecas appellat. Corpora haec, qua Ventriculi cavitatem respiciunt, pellicula quadam, totam eorum circumferentiam ambiente, dum extenditur ventriculus, claudi videntur, &vera deprehendi, quae Wepferus apud Blasium cit. loc. notat. Lien spithamam longus, sed gracilis, &vix digitum latitudine &crassitie aequans. Epididymides admodum Varicosae &Vasis turgidae. Capsulas duas superiores, quae utrinque in unum orificium &rimam hiant, ac in quibus Castoreum reperitur, Uterum esse credidimus, quia illas Medicus quidam, qui aderat, in Castore statim post partum dissecto insigniter amplas invenit, &cavas instar pugni. Accedit quod animal hoc binos tantum foetus una vice generet.