Latin
CASTORIS FOEMELLAE DISSECTIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 362-2
Unproofread scanNot analysed yet
CASTORIS FOEMELLAE DISSECTIO, instituta ab eodem. IN alio Castore mediocris magnitudinis, Musculum observavi sub Acutestatim totum abdomen &pectus cingentem. Oritur ab utroque latere pollicis unius latitudine a linea alba, &Musculis Rectis superinsternitur, fibrisque transversis ab uno abdominis latere per tergum decurrit, donec in opposito latere pollicis latitudine a linea alba, in membranam exiguam, quae lineam albam cum aliis musculorum tendinibus constituit, terminatur, atque ita veluti cingulum totum corpus ambit. Musculus hic in tergo cuti arctissime adhaeret, &natus videtur esse, pro abdomine, quod amplissimum est, constringendo, cum reliqui abdominis musculi minus valentes &satis flaccidi deprehendantur. Capsulae, in quibus Castoreum reperitur, multas ramificationes vasorum ab Haemorrhoidalibus accipiunt, ut &Mammae subjectae. Cartilago ensiformis Musculos accipit a Pectoralibus, qui in eam terminantur ac in inspiratione elevant.