# Acta eruditorum 1684 362-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, CASTORIS FOEMELLAE DISSECTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/362-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/362-2

CASTORIS FOEMELLAE DISSECTIO, instituta ab eodem. IN alio Castore mediocris magnitudinis, Musculum observavi sub Acutestatim totum abdomen & pectus cingentem. Oritur ab utroque latere pollicis unius latitudine a linea alba, & Musculis Rectis superinsternitur, fibrisque transversis ab uno abdominis latere per tergum decurrit, donec in opposito latere pollicis latitudine a linea alba, in membranam exiguam, quae lineam albam cum aliis musculorum tendinibus constituit, terminatur, atque ita veluti cingulum totum corpus ambit. Musculus hic in tergo cuti arctissime adhaeret, & natus videtur esse, pro abdomine, quod amplissimum est, constringendo, cum reliqui abdominis musculi minus valentes & satis flaccidi deprehendantur. Capsulae, in quibus Castoreum reperitur, multas ramificationes vasorum ab Haemorrhoidalibus accipiunt, ut & Mammae subjectae. Cartilago ensiformis Musculos accipit a Pectoralibus, qui in eam terminantur ac in inspiratione elevant.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
