# Acta eruditorum 1684 362

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, SELVA RINOVATA DI PIETRO MESSIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/362

comminutione validiori opus habet. Sub Maxilla inferiore & mento in corpus conglomeratae glandulae ab una maxillae parte ad alteram, conspicuae sunt, quarum ductus excretorii in cavitatem oris terminantur, pro commodiore siccioris alimenti digestione. Os non nimis extendere & aperire valet animal, sed rodere saltem posse incisoriis quaternis dentibus, satis prominentibus videtur. Molaribus vero serpentinas admittentibus flexuras, conterit sarmenta, dum maxillam extrorsum introrsumque movere valet. Epar sex lobis constat. Quae notanda circa Intestina occurrunt, ruptura & dilaceratio eorundem a globo plumbeo facta non permittebat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
