Latin
EPISTOLA CONSVLARIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 363
Unproofread scanNot analysed yet
Veritus itaque Norisius, ne in notis in sacros annales adornatis, eundem errorem Pagius committeret (nam plurima Consulum Collegia tum a Panvinio, tum ab exscriptore ejus Leunclavio depravate recitata in Rationario Fastorum recensuerat) mature ipsi tanquam amico amicus aurem vellere de re ista voluit. Laus equidem sua non deroganda, quem &eivem &syncellitam, ut sic dicamus, agnoscit Norisius, Panvinio, quod Romanos Fastos ex Romanae Historiae scriptoribus, ex tabulis Capitolinis aliisque inscriptis lapidibus ac Imperatorum nummis, ab urbe condita ad exitum usque Neronis non sine ingenti labore concinnaverit; unde &omnium eruditorum judicio, sed Lipsio elogium concipiente, Faestorum pater honorifice fuit nuncupatus; sed neque hoc diffitendum, quod, cum Consulum subsequentium cognomina, quae in Fastis Cassiodori &Anonymi apud Cuspinianum, in Codice item Justiniani aliisque monumentis nuda lectitantur, ex inscriptis antiquitus lapidibus probatisque temporum illorum historiis integre exposuisset, saepissime omni praesidio destitutus, solisque conjecturis indulgere coactus, multorum Consulum praenomina ac familias falsis characteribus descripserit. Cujusmodi grandes errores, in Panvinianis Fastis occurrentes, cum a nemine quoquam post centum ac quindecim annos ab autoris obitu expuncti huc usque fuerint, suum esse non abs re existimavit Norisius, ut Romanorum Caesarum Fasti in eadem patria ac familia, in qua, Panvinii manu obstetricante, in lucem editi olim fuerant, nunc novum iterum splendorem acciperent. Initium autem hac in epistola, quam Consularem inscripsit, facit a duobus Geminis Consulibus, qui anno Urbis Varroniano 782, vulgaris vero Christianae epochae 29, fastis praenotantur; non solum, quod Dio ad exitum vitae Augusti, ac prima Tiberii imperantis tempora optime consularem indicem describit, cui postea Leunclavius Panvinianos Fastos assuit, verum etiam, quia hic Consulatus in veterum Patrum libris frequenter memoratur. Termino hoc veluti constituto Collegia Consulum ad annum usque aerae Christianae CCXXIX recenset, nec recenset tantum, sed &corrigit, supplet, &tum variis Historicorum veterum locis, tum Inscriptionibus etiam plurimis illustrat. Plura etiam non satis caeteroqui certa, v. g. de tempore belli Dacici, deque profectione Hadriani in Orientem, de tempore item persecutionis, quae imperante Trajano, Propraetore Bithyniae Plinio juniore, contigit &c. interspergit. In altera vero epistolae hujus parte canones, quos Pagius de consulatibus Caesareis primus statuerat, in examen adducit, ea indicans, quae regulis istis opponi possint, aut ab aliis potius opposita fuerint. Sub finem etiam indicem Fastorum emendatorum, inque eo hinc Fastos vulgares, inde Fastos emendatos ab anno Christianae epochae 29 usque ad 230 repraesentat.