Latin
CASTORIS FOEMELLAE DISSECTIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 364
Unproofread scanNot analysed yet
In Utero nihil occurrebat singulare, nisi quod utraque Tuba seu Cornu, cum ad regionem fundi uterini accederet, suo ductu ultra duorum digitorum latitudinem cum semisse sigillatim &seorsim serperet, duplici per substantiam uteri cavitate formata, quam paries membranaceus distinguebat, donec circa orificium Uteri internum, duplici papilla Cartilaginea in Vaginam terminaretur: ita ut nullus in Utero fundus aut cavitas pyriformis in eo observaretur, nisi quod, ubi fundus esse debebat, cornua continuata paulo ampliora deprehenderentur.