# Acta eruditorum 1684 364-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, G. B. DE SAINT ROMAIN, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/364-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/364-2

G. B. DE SAINT ROMAIN, MEDICINAE Doctoris Parisiensis, Physica Scholasticis tricis liberata. Lugd. Batav. apud Petrum van der Aa, anno 1684. in 12. Emocritea, ut a Gassendo stabilita sunt, principia sequitur AuEctor. Parte prima de causis & principiis naturae agens, causae primae, id est DEI existentiam & perfectiones ostendit: plurimorum effectuum naturalium, quos vulgo Sympathiae & Antipathiae aut occultis qualitatibus attribuunt, causas manifestas facere conatur; utpote quae sit ratio eorum, quae passim traduntur & observantur de magnete & ferro, de pulvere & ligno sympathetico, de virga divinatoria, de amuletis, de auro & argento vivo, de argento & cupro, de visu lethifero basilisci, de medicamentis purgantibus, emeticis, sudoriferis, specificis. Hic causam inquirit, ob quam in confectione Reguli ex Antimonio crudo cum ferro bene praeparati, superiore parte magna stella reperiatur cum surgentibus radiis quinque, quasi eidem applicata esset pars illa calcaris versatilis, qua eques equum exstimulat; & si additur Venus Chemistarum cum ferro, appareant in Regulo duae stellae; sique Regulus ad ultimum pellatur perfectionis gradum, stella dispareat, ac in ejus loco conspiciatur rete parvum admodum tenue instar retis piscatorii. Meminit etiam pulveris compositi ex spiritu auri & omnium reliquorum metallorum, cujus granum unicum in dimidio vini vitro exhibitum ex toto corpore absque violentia vel alteratione sudorem prolicit. Inde ad venena & toxica pergit, docens venena esse atomos quasdam a corporibus solutas & emancipatas. Omnia autem ad duo genera revocat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
