# Acta eruditorum 1684 364

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, CASTORIS FOEMELLAE DISSECTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/364

In Utero nihil occurrebat singulare, nisi quod utraque Tuba seu Cornu, cum ad regionem fundi uterini accederet, suo ductu ultra duorum digitorum latitudinem cum semisse sigillatim & seorsim serperet, duplici per substantiam uteri cavitate formata, quam paries membranaceus distinguebat, donec circa orificium Uteri internum, duplici papilla Cartilaginea in Vaginam terminaretur: ita ut nullus in Utero fundus aut cavitas pyriformis in eo observaretur, nisi quod, ubi fundus esse debebat, cornua continuata paulo ampliora deprehenderentur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
