Latin
LA BESTE TRANS FORMEE EN MACHINE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 367
Unproofread scanNot analysed yet
Harum altera pestilentissimos errores recenset, quibus Peripatetici primaria fidei Christianae capita inquinent, dum bestiis animam cognitionis ac passionum capacem tribuant; altera sententiam Cartesianam confirmat, omnesque brutorum actiones a sola sanguinis varia agitatione oriri ostendit, juxta illud Scripturae: anima eorum in sanguine, Prioris partis summa huc redit? sententiam veterem, de brutorum animantium perceptione, injuriam esse in amorem atque gloriam essentialem DEI, dum bruta dominos quidem suos agnoscere, sed DEI nullum habere sensum affirmet; injuriam in omnipotentis Creatoris sapientiam, dum animam brutorum nobiliorem corpore fateatur, ad hujus tamen conservationem unice ordinatam pronunciet; injuriam denique in DEIjustitiam, dum bruta doloris capacia esse admittat. Hinc enim sequi, posse ipsa esse infelicia, cum tamen libertate agendi destituantur, adeoque nec deficere a virtute, nec nocere delinquendo queant. Sed &argumenti cujusdam, quod pro immortalitate animarum nostrarum, a functionibus, quas ipsae obeunt, corpora autem obire nullo modo possunt, validissime urgeatur, vim ac nervum Peripateticorum illa doctrina elidi Autor demonstrat. Idque dum facit, plura quidem a receptis vulgo sententiis abeuntia proponit, de quibus se alio tempore fusius acturum pollicetur. Parte altera opusculi, quid de brutorum actionibus habendum sit, ut dictum est, explicat. Orditur a diversa notione corporis &spiritus. Deinde causam motuum, quos in corporibus observamus, inquisiturus, post expositam Malbranchii, cujus tamen reticere nomen ipsi visum fuit, de ideis doctrinam, animam nostram non esse motionum corporis causam, nisi occasionalem, ut vocat, &solam DEI voluntatem corporibus motum imprimere docet, qui per spiritus animales propagetur. Hinc brutini corporis structuram &membrorum conformationem examinat, ac postremo potiores brutorum actus, qua ratione a solo spirituum cursu, ac vario cerebri impulsu pendeant, declarat. In quo quidem ipse Antonii le Grand vestigia ita presse legit, ut parum omnino novi proposuisse videatur.