# Acta eruditorum 1684 368

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, G. B. DE SAINT ROMAIN, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/368

Pars secunda tractat de mundo coelesti, & iis quae supra hominem contingunt, scil. meteoris in aere. Substantiam astrorum explicat per metalla fusa; & quidem solem repraesentat per aurum in magno crucibulo fusum; stellas sixas similiter per aurum in minoribus fusum crucibulis; Lunam per argentum in crucibulo fusum; Saturnum per plumbum &c. Hinc concludit astrorum rotunditatem, quia metallum fusum semper est rotundum, nisi a luto cui infunditur, aut crucibulo, in quo funditur, impediatur. Solem in mundi centro cum Copernicanis locat, qui duplici motu, uno rotationis circa proprium axem altero librationis, terram non minus quam reliquos planetas concutiat moveatque. Motum circumrotationis deducit ex fusione, quandoquidem instar auri in crucibulo fusi ibique scintillantis & purificati, rotari solem oporteat: fusionem autem continuam servari ab igne, quem stellae fixae in solem ejaculentur, atque a corpusculis peregrinis aliis, undiquaque influentibus: alias futurum, ut solis materia fixetur ac sistatur in continenti; quomodo aurum, postquam diu in cupella fumavit & circulavit ad omnia corpora peregrina sub forma fumi expellenda, tandem sistitur, & confestim in ejus fundo figitur & condensatur, nec intensissimo igne denuo funditur aut circulatur, nisi addatur plumbum sine vel cum alio quodam metallo. Lunae materiam quoad circumferentiam vero argento similem facit; Saturnum, Jovem, Martem, Venerem & Mercurium ejusdem credit cum sole naturae, sed minus depuratae, quorum corpuscula versus corpus solis mittantur & propellantur. Cometas generari vult ex fumis & vaporibus ex sole exhalantibus crassissimis incensis; motum ipsorum dirigi regulariter a solis vortice; nihilominus quosdam nobis propinquiores fieri ex exhalationibus terrestribus. Stellas fixas quas superius auro fuso comparaverat, nunc mavult dicere totidem foramina aut palas magnis adamantibus aut carbunculis instructas, qui pro medio & vehiculo lumini & calori coeli empyrei inserviant. Pluviam observat semper secum ferre salem instar sacchari albi, destillatione separabilem, sive Balsamum astrorum Basilio Valentino nuncupatum, i. e. corpuscula seminalia ex sole & astris emanantia, quae eadem etiam in rore contineantur. Parte III. comprehenduntur, quae infra hominem sunt, nimirum Terra & res terrestres, quae dicuntur inanimatae. Metallorum causam principalem asserit solem, unde indesinenter fumi egrediantur fulgentes, ex quibus lumen oriatur, quique calorem cum spiritibus seminalibus vehant, qui terrae poros penetrantes in ejus visceribus metalla generant, puri penitus aurum, aliorum planetarum effluviis permixti reliqua metalla. Opinatur autem spiritus seu corpuscula ex astris emanantia, in terrae gremio incrassari, & in aquam viscosam, dulcem, & mercurialem redigi, ex qua deinde metalla fiant.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
