# Acta eruditorum 1684 369

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, G. B. DE SAINT ROMAIN, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/369

Confirmat id allegando experientiam, quae habetur cupellando aurum: siquidem fumi ex ordinariis cupellis elevati & in alembico collecti in aquam claram, viscosam, pulverulentam & consequenter metallicam condensentur. In stanno tria miranda observat, totidem in plumbo. Argentum vivum, cujus tres species recenset, continere internum quoddam principium vitae vegetativae & seminalis, ostendit ex confectione arboris Dianae. Salium corpuscula non solum acuta, sed etiam hamata esse, & diversorum vario motu cieri probat. Commendat sal polychrestum ex nitro & sulphure, optime humores peccantes expellens, quod efficacius reddat sal additum. Aquae species, puta elementarem, destillatam, aquam fortem ex salibus metallicis extractam, aquam vitae, aquas minerales enumerans, calidas Borbonias, & frigidas in Passy Les Paris laudat. Parte quarta proponit ea, quae sunt in homine. Vita in genere definitur actio & motus compositi, & corporis organici, orta a principio interno & seminali. Principium hoc ait spiritus vitales, i. e. certum numerum atomorum ab omni compositione liberarum, taliumque quarum figura & conditio eas captivitati ineptas reddat; nam invicem se devincientes destinari ad componendas corporum nostrorum machinas. Vitarum differentias statuit quatuor, metallicam, vegetativam, sensitivam, & rationalem, inter quas tamen postrema ab anima immateriali & immortali proveniat, cum priores tres ab atomis dependeant. Semina quibus res propagantur, imaginatur sibi corpora composita ex subtilissimis atomis, optime figuratis, & proportionatis, ut pro typo inserviant omnibus cudendis exemplis in speciei propagatione. Deinde explicat, quomodo individua multiplicentur per solam seminum dilatationem, exemplo frumenti ex grano, & infantis in utero formati. Lumen asseverat compositum ex atomis auri, quae omnes partes mundi ad suum centrum solem alligant. Hic nonnulla de virtute & efficacia luminis in productione conservationeque rerum, imo in universali medicina paranda subjiciuntur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
