Latin
QMIBUSDAM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 37
Unproofread scanNot analysed yet
Respondit Patinus ad has Eggelingii litteras Bremae V Idus Julii anno 167; scriptas, ostenditque has ejus suspiciones, quam speciosae etiam prima fronte videantur, magnis admodum difficultatibus obnoxias deprehendi. Nam primo signum illud E non in Neronis tantum, sed &in Trajani, Caracallae, &Alexandri Severi nummis conspici attestatur. Deinde non Imperatorem agnoscit in primo &secundo nummo turrito capite sedentem, sed Deam, toga muliebri indutam; quam opinionem &in Thesauro supra laudato jam exposuerat; &quamvis Sphinges adesse fateatur Apollini sacras, tamen alium cujuscunque urbis, quam Olympiae Genium esse, qui Deae sedenti coronam imponit, existimat. Figuram illam, quae à dextro Deae adsistit latere, non Herculem Idaeum, sed Smyrnam urbem, quae &aliis in nummis bipenni insigniatur, designari suspicatur; additque sub finem, non Neronem tantum, sed &alios Imperatores, Caligulam inprimis &Alexandrum Severum, Alexandri M. acta &mores fuisse imitatos. Et ista quidem Basileae d. 27 Septembris anno 1673 Patinus reposuit. Quanquam autem Eggelingius in litteris alteris d. 30 Decemb. anno 1674 exaratis profiteatur, se labellum compescere potius, quam obstinate defendere asserta sua velle, iisdem tamen notulas apologeticas pro stabilienda sententia sua subnexuit; in quibus praeter alia illud potissimum regerit, non tam signum illud Econjecturae sibi suae dedisse fundamentum, quam nummum tertium, qui Sabinarum raptum praefert; quippe qui nummis aliis, quibus Neronis appositus est titulus, quoad caelaturam &typum exacte conveniat. Patinus autem iterum iterumque Deam sedentem agnoscit in primo secundoque nummo, non citharoedum, in literis videlicet d. 18 Januarii anno 1675 ad Eggelingium datis. Sed &Eggelingius dimoveri a sententia se sua non fuit passus. Contendit quippe ulterius, hos nummos ad Imperatoris Neronis immodicum aurigandi studium, ac ludos Circenses Theatralesve esse referendos, &quia citharoedum sedere non concedat Patinus, Cybelem ipsam sedentem spectari ait, ludorum Circensium, secundum Eusebium scriptoresque alios autorem, hancque a civitate ludorum talium aeditua, duos forte inter fluvios, quos binae figurae infra thronum cubantes exprimunt, sita coronari.