# Acta eruditorum 1684 370-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ATLAS DES TEMPS, DIVISE EN QUATRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/370-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/370-2

ATLAS DES TEMPS, DIVISE EN QUATRE liures &c. par R. P. Seigneur de la Motte. hoc est: Atlas temporum, divisus in quaruor libros, Periodum scilicet Ludovici Magni; novam methodum Chronologicam; Chronologiam Sacram V. T; & Chronologiam novam annorum gratiae. Autore R. P. Dn. de La Motte &c. Ambiani; & prostat Parisiis apud Nicolaum Padelupum COtum hoc opus, in quo multa ad Genealogicum, ChronologiAcum, Geographicum, Arithmeticum, & Historicum studium pertinentia continentur, quatuor libris absolvitur, quibus tabula materiarum, index rerum notabiliorum, & alia quaedam praemissa sunt. Praefationi, quae circa nomen operi impositum praecipue occupatur, duodecim leges & regulae Chronologicae subnexae sunt, quarum ultima requirit, ut Chronologiae secundum undecim priores confectae pro veris habeantur. Harum vero omnium in Atlante suo accuratam se rationem habuisse, & propterea de veritate ejus neminem ambigere posse Autor profitetur: Gallici idiomatis ignaris, Latinam operis editionem non obscure pollicitus. Libro primo capitibus novem, in sectiones iterum subdivisis, constante, temporis partes evolvit; cyclorum, epocharum, & periodorum, Victorianae & Julianae, rationes exponit, & inde ad novam suam Ludovicianam progreditur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
