# Acta eruditorum 1684 370

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, G. B. DE SAINT ROMAIN, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/370

Lumen per se proprie loquendo nos videre, sine transmissione accidentium vel corpusculorum ab objecto; similiter motum corporis per se audiri, citra qualitates Aristotelis aut corpuscula Gassendi. Cordis motum naturalem adscribit motui spirituum vitalium, i. e. atomorum ignearum & coelestium in centrali cordis vacuo inclusarum; hujus motus effectum sanguinis circulationem agnoscit: irregularem motum cordis in animalibus & febribus diversis, ad atomos emancipatas in concoctionibus refert; simulque inde differentiam febrium petit, & de remediis pauca addit. Invisibile vinculum partium cum corpore, a quo processerunt exemplis adstruit, inter quae memoratu dignum est, quod, si hominis mortui vestimentum in cistam bene clausam recondatur, primis & succedentibus diebus, quibus corpus sepultum putrescere incipit, strepitus in cista existant, quos corpuscula demortui corporis a secedentibus attracta motu suo per lignum transeundo excitent.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
