# Acta eruditorum 1684 371

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ATLAS DES TEMPS, DIVISE EN QUATRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/371
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/371

Hanc non improbabili causa a Ludovico Galliarum hodie Monarcha cognominatam, ex trium Cyclorum, Solis, Lunae & Epactarum (hoc est 28 in 19, & producti rursus in 30) multiplicatione, annorum constituit 15960; adeoque duplo ac Juliana est, ampliorem. In ejus annum 3193 ineuntem Autor conjicit natalem mundi; 7373 completum vero Servatoris nostri: atque sic longissima annorum suorum serie ante & post Christi incarnationem extensam, habilem facit (quod paulo ante in Juliana desiderarat) exhibendis omnium omnino Autorum epochis. Comparatione porro inter ipsam & Julianam instituta, quod haec duobus naturalibus cyclis, tertium arbitrarium (Indictionum) quique discernendo tempori nihil inserviat, jungat; sua vero ex tribus naturalibus & astronomicis composita sit, qui divelli ob mutuas operas minime debeant; eandem alteri Julianae longe praestare contendit: cum cyclus Epactarum in Ludoviciana periodo simul indicet Novilunia & Plenilunia, ipsasque Eclipses Solis & Lunae, rem tantopere semper ab excellentioribus Chronologis, certius figendis Epocharum annis, aestimatam. Exhibet deinde hoc & quarto libro singulos Periodi Ludovicianae annos, in Tabula sex columellis distincta expressos, cum propriis suis characteribus cyclorum, Solis, Lunae, Epactarum, & numero, quem in Periodo Victoriana sortiuntur: ut cum caeteri Chronologi Periodos suas in idea saltim reliquerint, Atlas hic suam in Theoria sistat; & hoc ipso perpetuas veluti suppeditet Ephemerides, quarum solus intuitus, citra calculum, uniuscujusque anni cyclum solarem, aureum numerum, & Epactam indicet. Subjungit etiam, quae ad dextre intelligendam hanc Tabulam, debiteque in ea reponendas Epochas diversorum Autorum faciunt. Libro secundo de origine & principio mundi agit, eumque non esse aeternum, ex revelatione, ratione, & cumprimis ex Sabbathi institutione probat, creatum vero non sex momentis, sed totidem diebus integris successivis pronunciat. Tempus etiam anni, & horam diei, quibus mundus creatus sit, quoque Zodiaci gradu Sol & Luna primum repositi sint, aliaque consimilis argumenti plura determinat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
