# Acta eruditorum 1684 372

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, ATLAS DES TEMPS, DIVISE EN QUATRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/372

Epocham postea conditi mundi ad annum ante Christi nativitatem 4181 collocat, sententiamque suam Astronomiae & Historiae stabilit suffragiis. Uberius dehinc ea contemplatur, quae ad computum annorum, mensium & festorum apud Hebraeos usitatorum pertinent. Ab hoc ad Julianam anni formam descendens, ejus defectus indicat, & Gregorianae reformationis, quam approbat, historiam adornat, novumque ejus Calendarium ab objectionibus vindicat adversariorum. Binas dein Tabulas perpetuas novae methodi Chronologicae exponit, quarum subsidio Numerus aureus, Litera Dominicalis, Epacta, Festum Paschatos, & caetera mobilia inveniuntur, harumque usum exemplis ostendit: dictae autem methodi suae fundamentum essentiale constituit originem trium cyclorum (Solis, Lunae & Epactarum) quos cum ipsis mundi natalibus coepisse supponit: ex quo Chronologias omnes minus justas pronunciat, quae chronicis tantum nituntur Historicorum: examinatasque ad Lydium cyclorum lapidem Autorum 110 diversas de anno mundi conditi opiniones, falsitatis arguit; suum etiam computum, quo inter mundi & Salvatoris nostri natalem intervallum est 4181 annorum, ex principiis Astronomicis, motu scilicet Lunae confirmat. Porro Novilunia & Plenilunia, locum Nodorum & inde Eclipses, cujusvis temporis, beneficio certarum Tabularum facile reperire docet, Tertio libro Chronologiam Sacram V. T. ex Scripturis desumtam complectitur ad Christi usque natales, & profanam quoque historiam temporum illorum, quamvis brevius, seorsim tamen considerat. Ordinis ergo sex mundi aetates in universum numerat, earumque priores quinque libro praesenti explicat, ultima ultimo servata libro. Singulas per certas tabulas declarat, deque singulis tabulis observationes quasdam in lectoris gratiam subjungere non gravatur: difficultates etiam chronologicas hinc inde occurrentes evolvit. Prima aetas ab Adami creatione ordiens in fine diluvii terminatur. Secunda Patriarcharum an nos a diluvio ad egressum usque ex Aegypto, h. e. a Noa ad Mosen computat. Tertia Imperio Judicum absolvitur, annos a Mose ad Samuelem comprehendens. In quarta vitas Regum Israel & Juda a Saule usque ad Zedechiam, Aristocratiae Israeliticae in Monarchiam conversionem, templum Salomonaeum, & quae singulos concernunt Reges, sedulo ex scripturis excerpta enarrat, Genealogiam Christi, & catalogum Pontificum producit, Prophetas & Prophetissas V. T. Chronologico-Historice enumerat, & de Sibyllis decem aliqua admiscet.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
