# Acta eruditorum 1684 374-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, REPONSE AU LIVRE DE MONSIEUR DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/374-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/374-2

Claudius suaeque Ecclesiae. Prodit enim nunc ejus responsio, qua dicta scriptaque sua defendere, & Episcopi objectiones refellere aggressus est. Praefatur multa & gravia de disceptationibus, quas RomanoCatholici de forma & autoritate Ecclesiae eo fine instituere ait, ut asserta illa, aut quod idem est, Pontificis aut conciliorum infallibilitate, Protestantibus omnibus os uno nixu obstruant, & aliorum articulorum examen evitent. Quam nullo vero id fiat jure & fundamento, & quam frivolum sit, Ecclesiam Christi, solo ejus verbo & Spiritu ad animarum salutem regendam, ad leges & pompam societatum civilium redigere, satis a se demonstratum esse confidit hac responsione sua. In illius parte prima responsum ad Acta Episcopi cum domina Dunisia, ante colloquium cum illo suum, forma epistolae a se conceptum, publici juris fecit: (antea enim tantum manuscriptum ad Episcopum pervenerat) illique eorum, quae Episcopus epistolae huic in Reflexionibus, quas vocat, opposuit, examen subjunxit. Quadrat id ad Reflexionem Bossueti nonam & quatuor sequentes. Hunc enim ordinem sequendum sibi sumpsit Clandius, qui suis scriptis, eorumque tempori conveniret.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
