Latin
REPONSE AU LIVRE DE MONSIEUR DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 377
Unproofread scanNot analysed yet
At hos illam saltem confiteri Ecclesiam quae nunc est, &quae in oculos incurrit, malos non minus quam bonos complectens. Objecit autem Bossuetus Confessionem Reform. Gall. Art. 25. quae de visibili Ecclesia, utpote corrupta &reformanda agit, &ex actis Synodi Gapensis ac Rupellanae deducere voluit, controversum inter ipsos Reformatos fuisse, an non corrigi &explicari articulus ille debeat, ut ad invisibilem Ecclesiam pertineat: hoc vero rejectum esse, atque ita manifestatum, confiteri Reformatos ecclesiam visibilem, &confessioni suae contradicere, si invisibilem statuant. Sed repellit haec Claudius allata distinctione, quatenus nempe invisibilis vel visibilis dicatur Ecclesia: nec chimaericum esse, ut Episcopus loquitur, dogma de invisibilitate, cum id ratione partium, triumphantis nempe &futurae Ecclesiae, ne a Pontificiis quidem negari possit. Elidit etiam argumentationem, quam decretoriam &internecinam Reformatorum sententiae esse scripserat Bossuetus, inferens: quia Confessio Reformatorum publica de Ecclesia visibili loquatur, &vocem Ecclesiae in illo significatu sumat, agnosci etiam debere, quod Scriptura &Symbolum Apostolicum eodem sensu sumant idem vocabulum, quia confessio cum Scriptura conformis esse debet. Respondet nempe: Scripturam utrumque sensum diverso respectu admittere, &aliquando de visibili aliquando de invisibili coetu intelligi debere, pro materiae &subjecti ratione. Confessores cum de visibili sententiam suam conciperent, non negasse, sed praesupposuisse, quae in Scriptura &Symbolo de invisibili Ecclesia habentur, eaque de caussa Rupellanam Synodum, quam Bossuetus allegat, noluisse quidquam in verbis Confessionis mutare; acquiescentibus, qui in Synodo Gapensi declarationem quandam desideraverant. Reflexione undecima acceptaverat Bossuetus, quod Claudius praeter aut contra Reformatorum principia visibilem Ecclesiam agnovisset. Sed regerit Claudius, nihil novi a se dictum scriptumve esse, sed idem, quod Calvinus, Zuinglius, aliique semper statuerint: notionem nempe vocabuli Ecclesiae duplicem esse, indistinctam, laxam sive benignam unam; distinctam &reflexivam alteram. Priori modo Ecclesiam intelligi visibilem, ex visibili exercitio cultus publici, sed admixtos esse hypocritas; dici tamen posse: in hoc coetu vera est Ecclesia Christi; quia dubitari non debet, esse electos in coetu, ubi verbum DEI praedicatur, etsi id non fiat sine corruptela, &plurimi adsint hypocritae. At secundo &accuratiori sensu, quo soli electi intelliguntur, invisibilem esse Ecclesiam, quia eorum personas seu individua solus Deus noverit.