# Acta eruditorum 1684 377

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, REPONSE AU LIVRE DE MONSIEUR DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/377
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/377

At hos illam saltem confiteri Ecclesiam quae nunc est, & quae in oculos incurrit, malos non minus quam bonos complectens. Objecit autem Bossuetus Confessionem Reform. Gall. Art. 25. quae de visibili Ecclesia, utpote corrupta & reformanda agit, & ex actis Synodi Gapensis ac Rupellanae deducere voluit, controversum inter ipsos Reformatos fuisse, an non corrigi & explicari articulus ille debeat, ut ad invisibilem Ecclesiam pertineat: hoc vero rejectum esse, atque ita manifestatum, confiteri Reformatos ecclesiam visibilem, & confessioni suae contradicere, si invisibilem statuant. Sed repellit haec Claudius allata distinctione, quatenus nempe invisibilis vel visibilis dicatur Ecclesia: nec chimaericum esse, ut Episcopus loquitur, dogma de invisibilitate, cum id ratione partium, triumphantis nempe & futurae Ecclesiae, ne a Pontificiis quidem negari possit. Elidit etiam argumentationem, quam decretoriam & internecinam Reformatorum sententiae esse scripserat Bossuetus, inferens: quia Confessio Reformatorum publica de Ecclesia visibili loquatur, & vocem Ecclesiae in illo significatu sumat, agnosci etiam debere, quod Scriptura & Symbolum Apostolicum eodem sensu sumant idem vocabulum, quia confessio cum Scriptura conformis esse debet. Respondet nempe: Scripturam utrumque sensum diverso respectu admittere, & aliquando de visibili aliquando de invisibili coetu intelligi debere, pro materiae & subjecti ratione. Confessores cum de visibili sententiam suam conciperent, non negasse, sed praesupposuisse, quae in Scriptura & Symbolo de invisibili Ecclesia habentur, eaque de caussa Rupellanam Synodum, quam Bossuetus allegat, noluisse quidquam in verbis Confessionis mutare; acquiescentibus, qui in Synodo Gapensi declarationem quandam desideraverant. Reflexione undecima acceptaverat Bossuetus, quod Claudius praeter aut contra Reformatorum principia visibilem Ecclesiam agnovisset. Sed regerit Claudius, nihil novi a se dictum scriptumve esse, sed idem, quod Calvinus, Zuinglius, aliique semper statuerint: notionem nempe vocabuli Ecclesiae duplicem esse, indistinctam, laxam sive benignam unam; distinctam & reflexivam alteram. Priori modo Ecclesiam intelligi visibilem, ex visibili exercitio cultus publici, sed admixtos esse hypocritas; dici tamen posse: in hoc coetu vera est Ecclesia Christi; quia dubitari non debet, esse electos in coetu, ubi verbum DEI praedicatur, etsi id non fiat sine corruptela, & plurimi adsint hypocritae. At secundo & accuratiori sensu, quo soli electi intelliguntur, invisibilem esse Ecclesiam, quia eorum personas seu individua solus Deus noverit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
