# Acta eruditorum 1684 379

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, REPONSE AU LIVRE DE MONSIEUR DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/379

Si prius, quid opus fuit reformatione, & quomodo excusatur schisma? Si posterius, quomodo consistit promissio Christi de conservanda Ecclesia? Subjungitur responsio Claudii eo tendens, quod incumbat Christianis, non persistere in qualicunque morbido & corrupto, ac fere desperato Ecclesiae statu, sed teneri optimum quaerere, & a fermento doctrinam & mores repurgare: ut factum est tempore Arianismi, qui totam Ecclesiam, paucissimis exceptis, oppresserat. Objecerat porro Episcopus, si salvari potuerint homines ante reformationem, cum nihil doceretur de justificatione ex sententia Lutheri, nec rejiceretur Missa, aut invocatio Sanctorum, falvari etiam posse post invecta haec dogmata. Sed respondet Claudius: distinguendum esse inter dogmata negativa & positiva. Salutis enim fundamenta retineri positivis articulis, qui ante reformationem non negabantur: invecta quidem & addita fuisse hominum commenta, sed quae pii tacite potuerint rejicere. Per reformationem vero commentitiis & insititiis illis dogmatibus negativos articulos oppositos fuisse, v. g. justificationem ex fide, & imputationem justitiae Christi, opinioni de merito operum, & de justitia inhaerenti, dein purgatorium, sacrificium Missae, invocationem Sanctorum, & alia ejusmodi prorsus negata fuisse, indeque obligatos, qui negarent, ut a communione affirmantium & falsa intrudentium discederent. Frustra itaque objici Reformatis, quod cum Socinianis, qui tamen positiva, id est Symbolum Apostolicum retinuerint, non communicent; nam hos non retinere articulos illos positivos, sed interpretationibus suis negare & eludere. Alia, licet notatu non indigna, omittimus. Pergimus ad partem Il. In hac, ut diximus, praemittitur Relatio de colloquio a Claudio conscripta, dein examen subjicitur octo reflexionum, quas ad eam Bossuetus edidit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
