# Acta eruditorum 1684 38

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, QMIBUSDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/38

Sphingibus merito ornari thronum, tanquam fortitudinis & industriae symbolis; geminas vero larvas ad satyricam saltationem, vel ad ea potius, quae in prima dixerat epistola, referri posse. Alexandri denique M. equorum domitoris faciem esse additam, ob innatum Neronis equitandi studium. Reposuit isthaec Eggelingius ipsis Calendis Augusti anno 1675, & anno demum 1681 tam suas, quam Patini his de nummis epistolas exscribi typis publicis fecit, serius ad nos, nec nisi ipsius Clarissimi Editoris beneficio perlatas. Nos vero, quanquam & ipsi singulare rei nummariae & antiquariae studium in Eggelingio demiremur, induci tamen argumentis illius nondum potuimus, ut tres nummos illos, quos Neronianos publice venditat, Neronianos esse crederemus. Et vero si similitudo illa qualiscunque Neronis cum Alexandro M. dare ansam Eggelingio sic conjectandi potuit, ecquid obstat, quo minus nos eosdem nummos Carcallae potius, vel Alexandri Severi, quam Neronis esse existimemus; praesertim cum signum illud, quod solis Neronis nummis tribuit Eggelingius, etiam in Caracallae & Alexandri Severi nummis expressum, referente Patino, conspiciatur. Ita autem de Caracalla Xiphilinus, Dionis epitomator, Guilielmo Blanco interprete: Erga Alexandrum ita erat affectus, ut armis poculisque similibus, quibus ille usus fuerat, uteretur; eique complures statuas in castris, atque adeo in urbe collocavit; comparavitque phalangem ex solis Macedonibus, in qua erant hominum sedecim millia, eamque phalangem alexandri cognominavit. Hi utebantur eodem armorum genere, quo vivo Alexandro armati fuerant. Quibus rebus minime contentus, sese Alexandrum Orientalem Augustum appellavit, scripsitque aliquando ad Senatum, animam Alexandri in corpus Augusti introiisse, ut quoniam illi fuerit vita brevis, in hoc viveret diutius. Herodianus de eodem lib. IV historiae sui temporis, vertente Angelo Politiano: Ulbi milites apud Danubium ordinavit, atque in Thraciam Macedonibus conterminam discessit, continuo alter Alexander evasit. Nam & memoriam Regis ejus omnibus modis renovavit, statuis, imaginibusque nulla non urbe poni jussis, Romamque ipsam Capitoliumque & templa universa refersit Alexandri simulacris. Ipse prodibat Macedonico habitu, causiam supra caput gestans, & crepidas indutus, ac lectissimam manum in exercitu, phalangem Macedonicam appellabat, jussis ducibus nomina sibi ducum Alexandri imponere; & denique Aelius Spartianus in vita Caracallae: egressus pueritiam, seu patris monitis, seu calliditate ingenii, sive quod se Alexandro Magno Macedoni aequandum putabat, restrictior, ginvior, vultu etiam truculentior factus est, prorsus ut eum quem puerum scirent, multi esse non crederent. Alexandrum M. ejusque gesta semper in ore habuit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
