Latin
REPONSE AU LIVRE DE MONSIEUR DE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 380-2
Unproofread scanNot analysed yet
de Scriptura, de Deo, omnibusque fidei articulis. Ait enim, neminem certum esse posse fide divina, ex sententia Reformatorum, antequam Scripturam legerit; neque dicere posse, licet baptizatus sit, &fidem infusam habeat, ego credo; sicut credo Deum esse, hunc librum esse verbum Dei. Sed in Ecclesia Romanâ omnes hoc dicere posse, ex autoritate Ecclesiae, quia S. Scripturam ex manibus sive testimonio Ecclesiae accipiant. Hunc enim primum fidei esse articulum: Credo Ecclesiam, scilicet cum autoritate infallibili de veritate testantem.