# Acta eruditorum 1684 382

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, REPONSE AU LIVRE DE MONSIEUR DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/382

Nec magis verum esse ait, quod quemadmodum ad reformandam Judaicam Synagogam Christo praesente opus fuerit, ita sine ejusdem praesentia, aut extraordinario atque miraculoso modo, ad reformationem Ecclesiae Christianae procedi non potuerit. Praesentia enim Christi opus fuisse ad finiendam Ecclesiam typicam; sed quae ei successerit, Christianam, corpus & rem ipsam absque typo habere, & aeternam esse, eandemque in essentialibus manere, etsi externa ejus facies hypocritarum culpa corrumpatur. Ideo ad ejus emendationem, sive hypocritarum detectionem, nil nisi regulam verbi divini, & Spiritus S. operationem requiri. Hujus ope jam dudum correcta esse veterum quoque Doctorum errata. Nam ut ex testimoniis, etiam Romanensium, probat, primis quoque Ecclesiae seculis multas opiniones irrepsisse, quae postea merito emendatae fuerunt. Quam inique itaque erronearum sententiarum correctoribus opposita fuisset, circa tempora Concilii Niceni, aut postea, novitatis exceptio; tam inique etiam nunc opponi Reformatoribus, & qui eos secuti sunt, quod errores tandem eliminaverint, & secessionem fecerint a coetibus, qui decreta sua praetextu infallibilitatis violente exequebantur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
