Latin
QMIBUSDAM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 39
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit, quod cum urbem Alexandriam ab Alexandro structam sciret, ad illam quoque accesserit, cumque eo pervenisset, ad Alexandri M. monimentum se contulerit, &quod Herodianus refert, paludamentum purpureum, &claris speciosisque gemmis conspicuos annulos balteumque, &quaecunque alia elegantiora sibi dempta tumulo illius imposuerit. Quemadmodum autem Imperator seculi III Romanus, qui Severus est cognominatus, Alexandrigaudebat &nomine &omine (natus enim est eodem die, quo Alexander functus vita erat, &quidem in aede Alexandro M. consecrata, nutricem etiam Olympiadem, quo nomine mater Alexandri appellata est, Philippumque nutritorem unum aliquem ex rusticis, quod nomen patris Alexandri M. fuit, sortitus fuerat) ita nemo inter Imperatores Romanos omnes studiosior sollicitiorque Alexandri M. fuit imitator, quemadmodum &inter alia id quoque in illo reprehensum scribit Lampridius, quod se Alexandrum M. videri volebat; Legit enim, teste eodem Lampridio, vitam Alexandri, quam praecipue imitatus est, etsi in eo comdemnabat ebrietatem &crudelitatem in amicos. Neminem etiam magis quam Alexandrum M. honoravit. Alexandrum enim M. ,ut idem commemorat Lampridius, inter divos &optimos in larario majore (in quo &Christum cum Abrahamo habuit) consecravit; agoni etiam praesedit, &maxime Herculeo in honorem Magni Alexandri; cumque Trajanus morem potandi post secundam mensam usque ad quinque pocula amicis militaribus concessisset, unum tantum poculum amicis exhibuit in honorem Alexandri Magni. Elaborabat denique (verba sunt ejusdem Lampridii) ut dignus illo nomine videretur, imo ut Macedonem illum vinceret, dicebatque inter Romanum Alexandrum &Macedonem multum interesse debere. Quae omnia dum paulo accuratius habemus pensi, non difficulter in id opinionis trahi nos patimur, nummos tres illos, quos Neronianos credit Eggelingius, vel Caracallae, vel Alexandro Severo tribuendos esse. Alexandraei certe videntur esse, cum duo Alexandrum M prae se ferant, Lampridiusque diserte attestetur, quod Alexander Severus (NB) Alexandrifigura nummos plurimos figurverit, &quidem electreos aliquantos, plurimos vero aureos. Sed quid vobis, inquiat quispiam, est turrita atque hastata primi nummi figura? Ea nihil minus nobis est, quam Apollo vel Nero citharoedus.