Latin
HISTOIRE DE LA REFORMATION DE L
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 390
Unproofread scanNot analysed yet
In insula Roterodami in mari Meridionali. ad oram novae Guineae. OEM ad Occidentale pun ctum novae Guineae. Antequam Theoriam his observationibus quadrantem Hallejus exponat, pauca nonnulla e tabula excerpit, quae inprimis notari merentur. 1. Quod in omni Europa variatio hoc tempore sit Occidentalis, &magis quidem in partibus ejus, quae versus orientem jacent, quam quae occidentaliores sunt; quodque omnino in eam plagam augeri videatur, 2. Quod ad oram Americae prope Virginiam, novam Angliam &terram novissime detectam, variatio itidem sit in occidentem, &quod ita semper augeatur, si quis inde in septentrionem eat, ut adeo declinatio 20 graduum sit in terra noviter inventa, 30 fere graduum in freto Hudsonii, &57 in sinu Baffini: quodque navigando ab hoc tractu in orientem variatio minuatur. Harum duarum thesium legitimum est corollarium: alicubi inter Europam &septentrionalem Americae partem, orientalem variationem esse, vel saltem occidentalem nullam. Id quod ita fieri videtur in orientalissima Insularum Tercerarum sive Azorium. 3. Quod ad oram Brasiliae sit variatio in Orientem, quae ad sensum augeatur, si quis in Austrum pergat; ut ad promontorium Frio sit omnino graduum 12, &ex adverso fluminis Plata 20 gr. cum dimidio. Quodque si in occidentem hybernum versus fretum Magellanicum navis eat, decrescat variatio ad 17, &ad introitum occidentalem freti ad 14 usque gradus. 4. Quod in parte Brasiliae proprie sic dictae orientali, ista variatio versus orientem decrescat, ut minutissima sit in insula S. Helenae &Ascensionis, ac prorsus evanescat, punctumque pyxidis exactum sit, 18 fere gradibus longitudinis in Occidentem a Capite Bonae Spei.