# Acta eruditorum 1684 391

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE DE LA REFORMATION DE L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/391
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/391

5. Quod in parte Orientali nominatorum locorum variatio occidentalis incipiat, quae ita in toto Mari Indico continuatur, ac ad 18 gradus adscendit sub aequatore ipso prope meridianum septentrionalium partium insulae Madagascar, ac in eodem meridiano, sed 39 gradu latitudinis australis, invenitur omnino graduum 27 cum dimidio. Quod inde versus orientem variatio occidentalis minuatur, ut ad Promontorium Comorinum parum admodum 8 gradus excedat, trium vero sit ad oram Javae. Porro quod ad insulas Moluccas, ut & aliquando versus occidentalem partem terrae a Batavis anno 1642 detectae, quam vocant van Diemens, prorsus extinguatur. 6. Quod ad orientem Moluccarum & terrae van Diemens in latitudine Australi alia variatio orientalis exurgat, attamen nec tanta, quanta prior illa, nec adeo longe diffusa. Ad insulam enim Roterodamum multo est minor, quam ad oram Guineae novae orientalem: & pro ratione, qua decrescit, supponi omnino potest, quod ad 20 gradus versus orientem, sive 225 gradibus longitudinis orient. a Londino in 20 latitudinis Australis gradu variatio occidentalis incipiat. 7. Quod variationes observatae per Honorabilem Dominum Johannem Norborogium in Baldivia & ad occidentalem ingressum freti Magellanici clare ostendant, variationem orientalem, cujus notabili tertio meminimus, subito decrescere, & non posse ad plures gradus in Borealem Oceanum ab ora Peruviae, & Chili extendi, eamque relinquere locum occidentali variationi perexiguae in eo terrae incognitae tractu, qui inter Chili & novam Selandiam, interque insulam Canum ac Peru interjacet. 8. Quod dum ab insula S. Helenae juxta insulam Adscensionis versus occidentem aestivum ad aequatorem usque itur, variatio exigua sit in orientem & quasi semper eadem; ut adeo in ista mundi parte tractus ille in quo nulla observatur variatio, non sit meridianus, sed potius inter boream & occidentem extendatur. 9. Quod cum ingressus freti Hudsonii, & os fluminis Plata propemodum sub eodem sint Meridiano, in uno tamen loco acus 291/ gradibus in occidentem declinet, in altero 20 1/ gradibus in orientem Ddd variet.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
