# Acta eruditorum 1684 392

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE DE LA REFORMATION DE L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/392

Atque hoc clare probat, non posse variationes has cum Theoria Bondi conciliari, quae duos polos Magneticos cum axe ad axem terrae inclinato supponit. Inde enim sequeretur: sub eodem Meridiano vaniationem ubique in eandem plagam esse. Haec omnia fundamenti loco esse Hallejus pronunciat, eui Theoria quaedam variationis inaedificetur. Postquam igitur aliqua in sententia Gilberti ac nonnulla in Cartesii doctrina de Magnete notavit, hanc generalem omnium observationum regulam statuit; Universum globum Terrae unicum esse Magnetem, qui quatuor polos Magneticos sive puncta attractiva habeat, duo ad quemvis polum aequatoris; & in illis mundi partibus, quae parum ab aliquo horum polorum distant, acum ab ipso dirigi, ita, ut, qui proximus est, alterum remotiorem superet. Loca equidem terrae, in quibus siti sunt poli Magnetici, non satis accurate definiri posse fatetur, quod nondum habeantur tot data, quot opus sit ad geometrieam operationem. Quantum autem conjectura assequi liceat, polum, qui nunc proximus nobis sit, septem fere gradibus ab Arctico polo, in Meridiano, qui extremam partem terrae firmae sive continentis Angliae transit, distare existimat. Ab eo monet acum inflecti in omni Europa, Tartaria, inque oceano septentrionali, sed ita, ut omnino respectus ad alterum polum habeatur, cujus situatio sit in meridiano, qui mediam Californiam transit, 15 gradibus a polo arctico mundi. Huic polo, juxta ipsum, potissimum in America Septentrionali, & in utroque oceano adjacente, ab Azoribus usque ad Japan acus magnetica paret. Duos polos Meridionales observat longius ab antarctico mundi polo abesse. Alterum fere 16 gradibus, quem acus sequatur in America meridionali, in mari pacifico, ac magna parte oceani aethiopici: Alterum ad 20 gradus usque, cujus potentia sit omnium maxima, quippe in septentrionali Africa se exerens, in Arabia, mari rubro, Persia, India, ejusque Insulis, in toto itidem Mari indico a Capite Bonae spei, ad medium magni maris meridionalis, quod Asiam ab America divellit. Hanc de quatuor polis terrae Magneticis sententiam Hallejus explicat & confirmat ex observationibus in praemissa tabula notatis, ac difficultates, quae in aliis aliorum assertis solvi non poterant, removet. Cum polus Europaeus septentrionalis juxta suppositionem sit in meridiano, qui extremitatem terrae continentis Angliae transit, clarum hinc esse ait, omnes partes, illa Angliae portione orientaliores polum hunc ad occidentale latus sui meridiani habere, acumque adeo, qui septentrionali puncto suo ipsum respicit, in occidentem declinare, tanto magis, quanto quis in orientem porro progrediatur, usque dum ad Meridianum Russiae ventum fuerit, ubi variationem maximam esse pronunciat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
