# Acta eruditorum 1684 393

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684, HISTOIRE DE LA REFORMATION DE L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/393

Ad occidentale latus extremae partis terrae continentis Anglicae acum fatetur in orientem vergere debere, cum tamen levis potius declinatio in occidentem observetur, id quod ex hac ratione ita contingere censet, quoniam Americanus polus septentrionalis propius distet, qui ad latus occidentale meridiani sit, & haud dubie Europaeum viribus agendi vincat. Jubet igitur imprimis ad situm polorum respicere, cumque alter altero fortior sit, conferre ipsorum vim, ut inde temperamentum aliquod exurgat. Hinc etiam esse scribit, quod loca sub eodem meridiano jacentia diversas in orientem ac occidentem declinationes acus Magneticae observent. In zonis proinde temperatis ac frigidis duorum polorum ejusdem naturae vim ait examinandam esse & quomodo alter alterum in aequilibrio quasi teneat. In torrida zona ac imprimis sub aequinoctiali ad omnes quatuor vertendos esse oculos docet, ut qui proximus est, semper dominari judicetur, nisi duo remotiores Tandem de junctis viribus ipsum aut superent, aut saltem aequent. motu polorum sub finem scribit, si tabulam observationum quis inspiciat, ac declinationes, quae in eodem loco, sed diverso tempore contigerunt, invicem conferat, videri polos motu suo in occidentem ferri, Quod si verum sit, rotationem haudquaquam circa terrae axem fieri concludit. Forent n. ait, variationes in eodem parellelo latitudinis (Sola longitudine immutata) eaedem pro ratione motus polorum, cujus tamen contrarium experientia probat. In latitudine enim graduum 50 1/ septentrionali hoc tempore inter Angliam & Americam nullibi acus in orientem II. grad. declinat, prout id aliquando Londini observatum fuit. Adducitur ergo, ut credat, Europaeum polum arctico hodie propiorem esse, vel certe de sua virtute haud parum perdidisse. Caeterum agnoscit ad construendam Theoriam perfectam aliquot seculorum observationes requiri, optatque, ut ea, quae ipse paucis dixit, ab aliis prolixe examinentur. MEDULDd d 2 S. Softannes V)osin. MEDULLA CHTMIAE, VARIIS EXPERIMENtis aucta multisque figuris illustrata. Authore Joh. Franc. Vigani Veronensi. Londini, apud Henr. Faithom & Joh. Kersey.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
